Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

ÖKLÉVÉLEK. 1356. altér vero similiter regius et dicti capituli Jauriensis ac ipsius vicecomitis et iudicum nobilium dicti comitatus ho­mines in dominica Oculi tunc elapsis ab omnibus, quibus de­cuisset et licuisset, et specialiter a nobilibus in dicto comitatu Supruniensi existentibus de premissis indagare potuissent veritatem, sic servissent, quod Niklynus filius Laurencii de Nogmortun, feria quarta proxima post predictum festum Epiphanie domini de possessione Pomogh dicta cum suis familiaribus ad possessionem Saruid vocatam dicti Petri filii Andrée potencialiter veniendo, multa gulgustra vulgo worsa dicta comburi fecissent et permactari atque destrui, lite pendente inter ipsos. Adhuc eciam, quod ipsa totális pos­sessio Hewlyn hereditario iure sibi pertineret, quasdam literas patentes Johannis vicecomitis et iudicum nobilium comitatus Supruniensis antedicti, feria secunda proxima ante festum beati Michaelis archangeli in anno domini M° CCC° L° primo confectas presentasset, sua serié inter cetera expri­mentes, quod Petrus filius Andrée de Agyagus de genere Osl, in predicta feria secunda proxima ante festum beati Michaelis archangeli coram ipsis vicecomite et iudicibus nobilium per­sonaliter comparendo eos scire fecisset, quod vivente ma­gistro Paulo filio Simonis et post eiusdem decessum magister Niklynus filius Laurencii filii Simonis de Nogmorton, de quarta parte possessionis Hewlyn vocate in tributo scilicet montis vinearum peregreht vocato septuaginta marcarum damni sibi intulisset in propria videlicet sua porcione; ean­dem eciam possessionem Hewlyn omnino suam hereditariam fore retulisset, quam quidem possessionem Hewlyn modo simili quamplures nobiles ipsius comitatus tunc cum eisdem vicecomite et iudicibus nobilium m sede eorum iudiciaria assi­dentes publica assercione unanimiter in toto iuri hereditario ipsius Petri filii Andrée pertinere debere affirmassent. Dehinc eciam super recepcione proventus dicti tributi montis ipsius possessionarie porcionis sue literas patentes Michaelis similiter vicecomitis et iudicum nobilium sepius nominati comitatus Su­pruniensis, feria secunda proxima ante festum beati Martini confessons tunc preteritum emanatas demonstrasset, con. tinentes inter cetera, quod Petrus filius Andrée de Agyagus Oklevéltár Sopron vármegye történetéhez. I. köt. 17

Next

/
Oldalképek
Tartalom