Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

191. A győri káptalan előtt Pinnyei Pótra Miklós leánya Margit, Veszprém megyei Undi Nagy Máté özvegye, a többek között Pinnye, Osl és Kuchener nevü birtokokból leány negyedi részét unoka öcscseinek, Pinnyei László fiainak eladja. 135$* oct. 20. Nos capitulum Jauriensis ecclesie memorie commen­dantes declaramus, quibus expedit universis per présentes, quod nobilis domina Margaréta filia condam Nicolai dicti Fotra de Pynne, relicta vero Mathei magni, filii Lamperti de Vnd comitatus Wesprimiensis, ad nostram veniendo per­sonaliter presenciam ministerio vive vocis nobis significare curavit, quod ipsa unicum fratrem habuisset dilectissimum Ladizlaum filium dicti Nicolai Fotra, ideo ipsam quartam suam puellarem iure naturali ipsam contingentem, de dicta possessione Pynne, Osl, Laak, Kylaak, Beellak, Kwchuner, Beb, Endered et 'de aliis omnibus ubilibet habitis, vendi­disset et dedisset, imo vendidit et dedit coram nobis Nicolao Petro et Stephano filiis dicti Ladislai fratris sui nepotibus suis karissimis pro sexaginta marcis viennensibus denariis, marcam quamlibet cum decem pensis computando plene iam habitis ab eisdem perpetuo iure possidendam pariter et habendam, heredum per heredes ; super quibus quidem sexaginta marcis denariis viennensibus sibi persolutis pre­nominatos filios Ladislai proximos et nepotes suos indisso­lubiles et eorum posteros pro quarta sua naturali receptis reddidisset et reddidit coram nobis expeditos, ea condicione mediante, quod si Nicolaus et Laurencius filii sui aut eorum heredes vei alii proximi sui contra filios Ladislai fratris sui prenominatos et ab eis nativos pro sua quarta puellarii modo premisso vendita insurgèrent, quescionis matériám movendo, extunc contra eosdem et eorum posteritates in causa rei quesite convinci deberent vei convincerentur eo facto ; présentes vero, cum nobis reportate fuerint, in formám privilegii redigi faciemus. Dátum feria tercia proxima post festum beati Luce evangeliste, anno domini M° CCC° quin­quagesimo quinto. Hátlapján pecsét nyomaival ; eredetije a N. Múzeumban.

Next

/
Oldalképek
Tartalom