Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

et gravamert in factis inferius declarandis super se assum­sit, parte ex una, magister vero Petrus filius Osl fráter eorumdem ab altéra, ad nostram accedentes presenciam, oraculo vive vocis sunt confessi in hac forma, ut ipsi iuxta literarum magnifici viri comitis Pauli iudicis curie excellentis principis domini Lodovici dei gracia incliti regis Hungarie modum et formám iudiciarie deliberacionis eiusdem comitis Pauli et regni baronum explicancium seriem et continenciam inter se in filios filiorum partis utriusque perpetuo duraturam talem fecissent divisionem, quod tercia pars octo possessionum scilicet Azzunfalva, Semyen, Narey, Wyccha, Fraad, Maglocha, Seplaachk et Mowroch vocatarum ipsos hereditario iure con­tingencium cum omnibus earum utilitatibus specialiter cum medietate molendinorum vei locorum eorumdem, in dicta possessione Wyccha, et cum tercia parte similiter molen­dinorum vei locorum in predicta possessione Azzun existen­cium, item possessionis tam emticie quam acquisiticio titulo ipsis pertinere debentes, videlicet possessiones Chalaad iuxta fluvium Raabcha vocatum, cum molendinis super eundem Raabcha existentibus. Item possessioni Felchorna, que quon­dam Jacobi filii Andrée et ipso decesso ad eosdem filios Osl, racione consanguineitatis devoluta fuisse dinoscuntur, cum porcione in possessionibus Chapodchalad et Zeredahel similiter ipsos contingentibus, cum universis eorum utilita­tibus et pertinenciis eisdem possessionibus et possessionariis porcionibus adiacentibus et pertinere debentibus, scilicet aquis, piscaturis, molendinis vei locis molendinorum, terris arabilibus, pratis vei fenilibus, silvis et nemoribus ac locis venabilibus, necnon sessionalibus, ipsi magistro Petro et suis heredibus, predictis vero duabus partibus dictarum pos­sessionum hereditariarum, cum universis possessionibus aliis et possessionariis porcionibus, tam hereditarie successionis titulo quam emticio vei acquisiticio sive pignoraticio iure, que actenus quamvis indivise permansissent, ipsis domino Dominico bano et magistro Johanni devolute, eisdem similiter cum omnibus earum utilitatibus ubicunque existencium, quo­cunque nomine censeantur per composicionem et ordinacionem plurimorum regni baronum perpetuo et irrevocabiliter ces-

Next

/
Oldalképek
Tartalom