Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

comes Paulus castrum Kabold vocatum simul cum tributo in via exigere ab antiquo consveto, villis Weper et Peter Nempty vocatis cum earum pertinenciis universis vigoro­sorum instrumentorum titulis cum suis propriis humanita­tibus et sumtibus copiosis sibi et predicto Nicolao filio magistri Laurencii perpétua stabilitate acquisiverit ; tamen quia eundem Nicolaum filium Nyklini filii comitis Michaelis, idem comes Paulus et Nicolaus filius magistri Laurencii omni fraterne dileccionis amore hactenus essent amplexati et in futurum intenderent animo desideranti amplexari ; ideo predictum castrum Kabold, simul cum predictis villis Wepur et Peternemuty nom inatis, divisioni de iure apponi non debens, participassent ultronea eorum voluntate cum eodem Nicolao filio Nyklini isto modo, quod predictum castrum Kabold cum predicto tributo, villas Wepur et Peternemuty, que, ut prediximus, divisioni apponi non debebant, item villas Ruhtukewr cum tributo in via exigi tempore antiquo consveto, Alram, Kethykka iuxta fluvium Saar, Kwesd simi­liter cum tributo viatico, Besenew, Pomagh, Herén, Syklusd, Nogmortun, castrum Faruhno, *) villám subtus ipsum castrum existentem, Wysun et Sandorph in superiori parte, Kerezthur alió nomine Bogyzlow et Chalad in inferiori parte comitatus Sopruniensis, Kezw, Bayoth, Wyfalu, Peel et Chenke in Strigoniensi, Mohara, et Vruzd in Neugradiensi comitatibus existentes, cassatis prioribus divisionibus inter ipsorum priores habitis, in duas cum omnibus earum utilitatibus, usibus, fructibus, proventibus et reditibus earumdem universis, quibus­cunque dicantur seu vocitentur nominibus, in superficie di­ctarum possessionum existentibus, divisissent partes coequales, quorum castrorum et possessionum equalem medietatem idem comes Paulus, et Nicolaus filius magistri Laurencii, alteram vero medietatem memoratus Nicolaus filius Nyklini habita premissa divisione perennali, immutabiliter possiderent et haberent. Possessiones autem a domino Lodovico rege Pomagh iuxta fluvium Fertew, Praytumprun, item universas *) Hedervári Lörincz 1436-ki átiratában e helyen a következő érdekes toldás olvasható 'cum propria pecunia ipsius comitis Pauli et magistri Laurencii et Nicolai filii eiusdem magistri Laurencii sine subsidio ipsius Nicolai filii Nyklini çonstructo« ezenkívül az átiratban még több más, nem annyira lényeges eltérés is van.

Next

/
Oldalképek
Tartalom