Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

et ubi necesse fuerit novas erigat iuxta veteres metas, si non fuerit contradictum ; contradictores vero, si qui fuerint, contra ipsum ad nostram citet presenciam ad terminum competentem; et post hec facti seriem nobis fideliter re­scribatis. Datum in Wyssegrad, in quindenis Johannis Baptiste, anno domini M 0 CCC° XXX 0 primo. Nos igitur vestre excellencie mandatis in omnibus parère cupientes, ut tenemur, cum prefato Gregorio filio Ladislai homine vestro Johannem presbiterum chori nostri pro testimonio fidedignum ad premissa exequenda duximus destinandum, qui demum ad nos reversi nobis recitarunt, quod die dominico proximo post festum beatijacobi apostoli, super faciem predictorum pos­sessionum Osl, Zechen et Kechener accedendo convocatis universis vicinis et commetaneis earumdem, per veteres metas et antiquas reambulando contradictoribus minime apparentibus, statuissent et assignassent prefato Ladizlao filio Nicolai perpetuo possidendas et habendas. Cuius quidem terre seu possessionis Osl a parte orientis existit possessio Zaar, item a plaga meridiei alia possessio Vezeken nuncupata, item a parte occidentis tercia possessio Hydaaz, et aquilonis Ladislai antedicti. Preterea alterius posses­sionis Kechener mete et distincciones hoc modo- anno­tantur: quod a parte orientis sunt très mete, quarum una séparât possessionem Kalach, et alia possessionem Pune, tercia vero ipsam possessionem Kechener, abhinc vero reflectitur ad partem occidentis ad aquam seu rivulum Ykua, cuius quidem aque média pars cedit eidem posses­sion! Kechener, alia vero pars possessioni Weyka, abhinc vero tendit ad partem aquilonis versus possessionem Peresteg, ubi distingit hoc modo, quod predicta aqua Ykua ex una parte séparât eandem possessionem Zechen, ab altéra dictam possessionem Perestegk, abhinc vero per eandem plagam progrediendo pervenit ad possessionem Zenk, ubi sunt due mete iuxta eandem aquam Ykua, quarum una séparât ipsam possessionem Zenk alia vero eandem medie­tatem Zechen; deinde vadit versus orientem ad aquam Ferteu et pervenit ad unam metam antiquam, abhinc vero tendit ad duas metas in eadem plaga, quarum una séparât

Next

/
Oldalképek
Tartalom