Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

fidelitatis opera devocius incitentur. Proinde ad universorum noticiam tenoré presencium volumus pervenire, quod cum magister Laurencius filius Emerici de genere Osl, dilectus et fidelis noster ad nostram accedendo presenciam, sue fidelitatis servicia, nostre maiestati impensa, proponens et declarans, quandam possessionem Perezteg vocatam in comitatu Supruniensi existentem, terram videlicet castri nostri Supruniensis pro suis fidelibus serviciis a nobis sibi dari, et conferri perpetuo postulasset; quia de qualitate et quantitate eiusdem possessionis nobis veritas non constabat, fidelibus nostris capitulo ecclesie Jauriensis nostris literis dedimus in mandatis, ut cum Chepano vei Bycho vice­comitibus Supruniensibus, altero absente homine nostro, hominem eorum pro testimonio transmitterent fidedignum, coram quo idem homo noster predictam possessionem Perezteg convocatis commetaneis et vicinis suis reambu­lando per veteres metas et antiquas statu eret predicto magistro Laurencio perpetuo possidendam, si non fieret contradictum, contradictoribus vero, si qui fuerint, ad nostram presenciam legitimé evocandis. Quod quidem capitulum de­mum nobis rescripsit in hune modum: Excellentissimo domino suo Karoló dei gracia illustri regi Hungarie capitulum ecclesie Jauriensis oraciones in domino débitas et devotas. Literas vestre excellencie reverencia omnimoda, qua decuit recepi­mus hune tenorem continentes : Karolus dei gracia rex Hungarie fidelibus suis capitulo ecclesie Jauriensis salutem et gráciám. Magister Laurencius filius Emerici de genere Osl, dilectus et fidelis noster, ad nostram accedendo pre­senciam, sueque fidelitatis servicia nostre maiestati impensa propronens et declarans, quandam possessionem Perezteg vocatam in comitatu Supruniensi existentem, terram scilicet castri nostri Supruniensis, pro suis fidelibus serviciis a nobis sibi dari et conferri perpetuo postulavit. Unde quia de qua­litate et quantitate ipsius possessionis et utrum ad nostram pertineat collacionem nec ne, nobis veritas non constat, fidelitati vestre precipiendo mandamus per présentes, qua­tenus vestrum mittatis hominem fidedignum pro testimonio, coram quo Chepanus vei Bycho vicecomites Suprunienses,

Next

/
Oldalképek
Tartalom