Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)
filio Emerici de Aracha, vel Paulo, filio Johannis de Kondakor, sive Stephano, filio Bok de Turpun, an Gregorio, filio Lachk de Bucha, pro parte predicti domini abbatis, aliis absentibus, hominibus regiis et testimoniis dicti capituli Castriferrei, quae testimonia per ipsum capitulum serié presencium ad id amicabiliter transmitti postulamus, ad faciem dicte possessíonis sue Chas appellate, vicinís et commetaneis suis universis legitimé inibi convocatis et prelibatis iudice et iuratis et civibus de dicta Egerzegh vel eorum legitimo procuratore presentibus, accedendo eandemque a parte dicte possessionis Egerzegh per metas et cursus metales pridem per ipsum scílicet dominum abbatem reambulatas et demonstratas in superioribus contentas, reambulet et signis metalibus ubique evidenter consignet factaque ipsa reambulacione, licet sibi soli infrascriptam conscienciosam assercionem ex eo, quia annulo et ínfula pastorali prefulgeret, in facto prenotato modo infrascripto in ecclesia et stallo suis dicere adiudicare voluerimus, tamen, ut dicti sui procuratores voluerunt, id sponte et pecierunt, quia ipsum monasterium in magna distancia ab ipsa terra litigiosa haberetur, in facie dicte possessionis Chas in uno dictorum signorum metalium septuagesimo tercio se nobilifcus, ex quibus duo ex commetaneis pridem in dicta communi inquisicione pro sui parte attestais interesse debent, ipse solus pro decem personis, eo quidem ipse, ut premittitur, annulo, infula et baculo pastorali foret decoratus, comparendo vestíbus pontificalibus indutus, manum suam dextram ad suum pectus ponendo, ad sue consciencie puritatem et statum suum regularem infrascrípta referre, dicti vero nobiles, sui coniuratores videlicet LXX duo, resoíutís cingulis, díscalceatis pedibus et terram super capita eorum levando ac generaliter dicendo, prout moris est iurare super terram, hoc scilicet et super eo, quod dicta particula terre ad unum aratrum estimata ac quatuor domus molendinorum octo rotas in se habentes semper et ab antiquo ad dictam ecclesiam suam Zaladiensem et per consequens eiusdem ministros pertinuerint et pertinere debeant et eadem ecclesia ac sui abbates semper in dominio eorum fuerint et existant nunquamque ad ipsam possessionem Egerzegh pertinuerint et pertinere debeant, nec intra cursus metales ipsius possessionis Egerzegh fuerint et sint ipsaque terra litigiosa et molendina prenotata intra veros cursus metales dicte possessionis Chas semper et ab antiquo fuerint et sint de presenti, sacramenta prestare teneantur. Qui si díxerint et prestiterínt,