Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)

nísi patrocinio litterarum fulciantur, ad uníversorum igitur noticiam harum serié volumus pervenire, quod Briccio, filio Pétri et Gregorio, filio Lachk de Bucha, comitatus Zaladíensis coram nobis perso­naliter constitutis, est confessum per eosdem ministerio vive vocis pariter et assertum, ut quia ipsis in solvendo iura, scilicet dotem et res pararphanales nobilis domine Clara vocate, condam relicte Leukus, filii Nicolai de predicta Bucha, nunc vero consortis Lorandi, filii Boda de Myley, de universis possessionibus seu porcionibus possessionariis prescripti [Leuk]us, filii Nicolai, do­mini et mariti sui, ubilibet habitís et existentibus eidem nobili domine proveniencia seu provenire debencia, scilicet quadraginta très marcas gravis ponderis partim in estimacíone condigna rerum mobilium et partim in denariis promptis, marcam quam­libet cum decem pensis computando, eorum facultas subpetitiva nullatenus p'fenitus?] valuisset subveníre, ideo ipsi quandam possessíonem seu porcionem possessionariam eorum Vossyan vocatam a parte orientali, excepta porcione possessionaria Leukus, filii Nicolai dícti Chende, in eadem Vossyan habita ipsos proprie tangentem in isto comitatu Castriferrei existentem cum omnibus suis utilitatibus et utilitatum integritatibus ín superficieque eius­dem existentibus ceterisque ad eandem possessíonem seu pos­sessionariam porcionem eorum spectantibus et pertinentibus pro predicta sumpma pecunie, scilicet qua(d)ragínta tribus marcis, prescriptis magistris Irnusd et Johanní, fíliis Ogmand de alia Vossyan coram nobis personalíter astantibus per eosdemque magistros Irnusd et Johannem in duobus termínis, ut puta viginti très marcas promptis in denariis in octavis festi beati Andrée apostoli proxime preteritis (1362. dec. 7J, vigintique marcas estimacíone equis equacíalibus alíisque rebus mobilibus in octavis festi Purificacionis virginis gloriose (1363 hbr. 9.) post seseque successive sequentibus eidem nobili domine persoluta a die datarum presencium usque vigesimam unius anni revolucionem, scilicet ad spácium viginti annorum integrorum impignorassent, ymmo impignorarunt coram nobis isto modo, ut usque complecionem prescriptorum víginti annorum integrorum redimere non possint ipsi vei eorum successores, sed completis ipsis viginti annis integris, quandocunque poterint vei voluerint, pro predicta sumpma pecunie, ut premíttitur, qualitate et quantitate liberam habebunt redimendi facultatem, gravamine quolibet non obstante, eo modo, ut usque tempus redempcionis prémisse possessionis seu possessionarie porcionis

Next

/
Oldalképek
Tartalom