Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)

ideo ípsam causam ad octavas festi Epiphaniarum domini tune venturas (Î36Î. jan. 13.) peremptorie duxissemus prorogandam, ut medio tempore habito partu ipsius domine relicte Johannis, discernere valeremus in premissis, quid fieri debuisset iusticia exigente. Séries autem premissarum litterarum evocacionalium eiusdem conventus Zaladiensis inter alia eo modo nos infor­marant, ut quia ipse dominus noster rex ex relacione dicti magistri Stephani annotatam dominam relictam Johannis, per cuius pregnacionem causa premissa prorogata extitisset, post îpsam prorognacionem (!) decessam fore percepisset, ideo non in dictis octavis festi Epiphanie domini (1361. jan. 13.), ad quas ipsa causa prorogata extitisset, sed in breviori termino iudicium fieri voluerat et iusticiam in facto possessionario prenotato dominus noster rex annotatus, precipiens igitur idem dominus noster rex conventui annotato, ut eorum mitterent hominem pro testimonio fide dignum, quo présente Chakou de Ond, homo suus regius, prefatas dominas sorores ipsius Johannis ac dominam matrem dicte domine relicte Johannis cum omnibus earum Iitteralibus instrumentis ín facto ipsius possessionis Cheh habitis ad vigesimum secundum diem festi beati Jacobi apostoli tunc venturi (1360. aug. 15.) in nostram evocaret presenciam iudicium indilatum assumpturas in premissis et abhinc premíssorum seriem, ut fieret opportunum, nobis fideliter reseriberet conventus annotatus. Ipse itaque conventus preceptis ipsius domini nostri regís acquiescens, ut tenetur, una cum predicto Chakou, homine regio, fratrem Nicolaum, unum ex ipsis, ad premissa exequenda pro testimonio duxisset transmittendum, qui demum ad ípsum conventum reversi concor[díter rejtulissent, quod ípsi tercio die festi beati Jacobi apostoli proxime tunc preteriti (1360. július 27.) in possessione Cheh predicta prenotatas nobiles dominas, sorores ipsius Johannis, excepta ipsa domina matre ipsius domine relicte Johannis, eo quod eadem medio tempore similíter decessa ex­titisset, cum omnibus earum Iitteralibus instrumentis in facto ipsius possessionis [Cheh habit] is contra annotatum magistrum Stephanum ad premissum vigesimum secundum diem in nostram presenciam evocassent, iudicium indilatum assumpturas in pre­missis. Quarum litterarum exhibicionibus factis et expositis contí­nenciís earundem, idem magister Stephanus ex parte dominarum predictarum iudicium et iusticiam in premissis a nobis sibi impertiri postularat, equítat[e suadejnte. Quibus perceptis, Gallus, filius Laurencii de Zurchuk et Nicolaus, filius Belye prenotati, pro

Next

/
Oldalképek
Tartalom