Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)

iudiciario nomine íuris Lothardí condam bani a predecessoribus eiusdem Pauli, filii Thome, quesivisset et reobtínuisset et eandem Pechich, Stephanus et Johannes, filii Georgii dicti Korunpe de Gaan, pro quarta puellari domine matris Philippi et Marci, fili­orum predicti magistri Gebe, eisdem dédissent ac donassent et super hoc lis et díscordia usque modo perdurasset, tamen Domino volente per ordinacíonem et composicionem proborum et nobilium virorum ad perpetuam pacem et concordiam deve­nissent et devenerunt coram nobis, ita videlicet, quod idem Paulus, filius Thome, in concambium et permutacionem cuius­dam vínee infrascripte predictam sessionem cum omnibus utili­tatibus suis quovis nomine vocitatis et ad eandem pertinentibus cum omni iure, quo ipse Paulus, filius Thome, ipsam hactenus tenuit et possedit, predicto magistro Gebe et suis heredibus heredumque suorum successoribus dedisset, donasset, imo dedit et donavit coram nobis de consilío et voluntate suorum proxí­morum, sicut dixit, habendam, tenendam perpetuoque pacifice possidendam ; e converso autem idem magister Gebe vineam suam in territorio dicte possessionis Chege in vicinitatibus vine­arum Petri de Gory dicti a parte occidentis, a parte vero meridiei Pauli, filii Lucasy, habitam et existentem similiter cum omnibus utilitatibus ad eandem pertinentibus eoque iure, quo ipse tenuit et possedit, additis eciam tribus marcis gravibus eidem Paulo, fílio Thome et suis heredibus heredumque suorum successoribus dedisset, donasset, imo dedit et donavit coram nobis habendam, tenendam perpetuoque pacifice possidendam pleno iure, tali vinculo mediante, quod si quis vei qui prefatum Gebe vei suos heredes racione dicte sessionis impedire nitere­tur vei niterentur, idem Paulus et sui heredes eosdem tene­buntur expedire coram quovis iudice, eorum propriis laboribus et expensis. Et e converso eodem modo magister Gebe et sui heredes racione predicte vine(e) tenebuntur predictum Paulum et suos heredes expedire, ad que se partes obligarunt coram nobis spontanea voluntate. Dátum feria secunda post octavas festi Pasce Domini, anno eiusdem M° CCC-mo L-mo octavo. 2 Átírva a keresztesek székesfehérvári konventjének 1358. évi oklevelében (L. 30. f. sz. a.) Jegyzet: 1 az eredetiben — tévesen — habitam et existentem. 2 Már közölve az Anjouk. Okmt.-ban (VII. k. 152. 1.), de nem betűhív másolat alapján. (Pl. Goth, Pethich, Korumpe, Kapurew stb.) Sümeghy : Sopronvm. lt. oklevélgyűjteménye. 3

Next

/
Oldalképek
Tartalom