Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)

stenti habitorum motas, subortas et suscitatas arbítrio, de­líberacioni et fínali conclusioni prefatorum hominum arbitrorum submisissent, tali vinculo mediante, quod quitquid (!) per eos­dem probos homines arbitros ín premissis causis et differen­ciís earundem parcium actum, factum et deliberatum fieret, id parcium quelibet sub fidefragio ac amissione honoris et huma­nitatis sue pro rato, grato atque firmo tenere(t) et inviolabiliter observaret, ac primo et principaliter prefati Franciscus, Johan(n)es, Andréas Balassa, domina Elena relicta condam Anthonii Balassa contra eundem Benedictum Adoryan proposassent eo modo, quod quamvis ipsi in dicta possessione Chamazyles essent heredes avitíci et una cum prefato Benedícto Adoryan uno et eodem communem sumpsissent originem, tamen idem Benedictus Adoryan plus, quam ipsi, in iisdem bonis et iuríbus possessio­nariis teneret ; ob hoc ipsi cum eodem Benedícto Adoryan, tamquam fratre congeneracionali et condivisionali, divísionem habere vellent equalem. Quo audito idem Benedictus Adoryan respondísset ex adverso, quod hoc verum esset, quod ipse in dictis bon[is] et iuríbus possessionariis in dic[ta possjessione [Chamaswjlese habitis maiorem, quam ipsi Franciscus, Johannes et Andréas Balassa et domina Elena* [relicjta condam Anthonii Balassa, teneret partem, ex eo, quia ipsi Franciscus, Johannes et Andréas Balassa non essent heredes avitíci, sed tantummodo a tempore avi ipsorum, scilicet condam Johannis Németh, ho­mínís scilicet ignobilis et impossessionati, a quo propagati essent, qui scilicet ad illa iura possessionaría, in quo nunc íidem Fran­ciscus, Johannes, Andréas Balassa et domina Elena relicta essent, violenter descensum fecísset eademque quousque in humanis egisset, potencialiter tenuisset, ex eoque non avitici heredes, sed quartalici essent et non plures porciones, quam in qua nunc existèrent, in ipsa possessione Chamaz­yles eosdem concernèrent. Que sic facta fore, attestacioni vícinorum et commethaneorum dicte possessionis Chamazylews nobiliumque comprovincialium dicti comitatus Castriferrei tam­quam per formám communis inquisicionis fíende submittere vei­let. Annotati eciam Franciscus, Johannes et Andréas Balassa ad ipsam attestacionem dictorum vicinorum et commetaneorum dicte possessíonis Chamazyles nobiliumque conprovincialíum pre­scripti comitatus Castriferrei per formám communis inquisicionis fiendam benivole submittere asseruissent. Et quia eedem partes eorum allegata nullo ampliori documento comprobassent, sed ab

Next

/
Oldalképek
Tartalom