Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)

113. 1505 június 20. A veszprémi káptalan bizony ságlevele, hogy Devecseri Csoron András és anyja a zalamegyei Arácson levő szőlőjüket, a veszprémi káptalant illető tized fentartásával, 39 magyar forintért Pákai Márton veszprémi kanonoknak eladták. Nos capitulum ecclesie Wesprimiensis memorie commen­damus, quod nobiles Andréas, filius condam Martini Chorom de Dewecher et domina Barbara, relicta eiusdem Martini, filia vero olim Michaelis Farkas de Arach, mater dicti Andrée, onera et quelibet gravamina omnium fratrum proximorum et consangui­neorum suorum quo ad ínfrascripta super se assumendo coram nobis personaliter constitutí sponte sunt confessi in hunc modum, quomodo ípsí urgente quadam necessitate et indigencia eorum quandam vineam ipsorum hereditariam intra metas et territorio dicte Araach, porcione videlicet eorum ín eadem Arach in loco Thohfely in comitatu Zaladíensi exísteutem et habitam, cui ab orientali altaris undecim mílíum vírginum ín capella omnium sanctorum ín castro Wesprimiensi constructi, a meridionali Nicolai Kermendy de Fayz, ab aquílonalí Andrée Magni de predicta Arach vinee, ab occídentali vero partíbus píscina ibidem habita contigue dícerentur vicinari, honorabilí magistro Martino de Paka, succentori socioque et concanonico nostro, pro triginta novem florenis hungarícalíbus plene ab eodem, uti iidem Andréas et domina Barbara asseruerunt, habitís et receptis simul cum nonis sive tributo ac muneralibus alíísque proventíbus de eadem vinea provenire solitis vendidissent et perpétuassent, ymmo vendíderunt et perpetuando asscripserunt coram nobis per eundem magistrum Martínum succentorem ac illum vel illos, cui vel quibus idem in vita et in morte vendere legare vel utendam committere maluerit, iure perpetuo et irrevocabiliter, salvis nostris decimís, possidendam, tenendam, fruendam paríter et habendam, assumentes prenomínati Andréas et domina Barbara in suis ac prescriptorum, quorum supra, nominibus et personis memoratum magistrum Martinum de Paka ac eum vel eos, cui vel quibus idem temporum in processu eandem vineam vendi­derit, vel íegaverit, seu utendam commiserit, ín pacifico dominio prenarrate vinee eiusdemque tributi, sive none ac muneralium ab omnibus ímpetitoribus defensando conservare propríís eorum laboribus et expensís harum litterarum nostrarum testimonío et

Next

/
Oldalképek
Tartalom