Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)

falwa in prefato Castriferrei comitatibus adiacentíbus per ípsos videlicet Franciscum litteratum et Gaspar Czyko a manibus alienis jut dicitur} 1 in et pro quadríngentis florenís auri redemptarum, nunc apud manus ipsorum pacifice habitarum, tamquam in ius et proprietatem annotate domine Katherine cedendo, exnunc eidem domine Katherine suisque heredibus et posteritatibus universis pure et simpliciter abs qualíbet solucíone, ex eo, quod iidem hucusque universos earum fructus et proventus percepissent, perpetuo remiserunt et resignaverunt coram nobis. Assumpserunt preterea iidem Franciscus lítteratus et Gaspar Czyko directam eciam terciam partém totalium por­cionum possessionariarum nobilis quondam Gregorii de dicta Thard ín prescriptis universis possessionibus habitarum, quas modo simili ipsi Franciscus lítteratus et Gaspar Czyko ab alienis manibus ín certa pecunie quantitate redemísse asserunt et ad presens possíderent, annotate domine Katherine et suis heredibus absque omni litigionario precessu remittere et resignare, ita tamen et eo modo, ut ipsa domina Katherina et suí heredes et successores, posita prius inter eos racione, iuxta legíttimas (!) comprobaciones et probabilía documenta eorundem Francisci litterati et Gaspar Czyko, directam similiter terciam partém huius­modi summe pecuniarum, pro qua videlicet eedem porciones possessionarie sic habita raciocinacione redempte fore comperí­rentur, eisdem Francisco lítterato et Gaspar Czyko ex integro solvere deberent et tenerentur. Promiserunt ulterius antefati Franciscus lítteratus et Gaspar Czyko, ex quo ambas domos et curías ipsorum nobilitares in pretacta possessione Nemethy habitas ipsa domina Katherina eisdem Gaspar Czyko et Francisco lítte­rato indivise reliquísset et concessisset, ibidem loco earundem eidem domine Katherine alias duas sessiones ín simili fructu­ositate et amplitudine dare et assignare, Unde ipsa domina Katherina matúra in se deliberacione prehabita prescriptas litteras suas superinde evocatorias cassando et annullando, annotatos Franciscum litteratum et Gaspar Czyko, quantum scilicet super restitucione pretactarum porcionum possessio­nariarum iam restítutarum et resígnatarum dumtaxat et earun­dem fructuum percepcione quittos, expeditos et módis omnibus absolutos reddidit et commisit similiter coram nobis, Ordínave­runt eciam preterea partes predicte, quod si quando parcium alíqua et eiusdem heredes et successores apud partém alteram et similiter suas successores vei in prescriptis bonis et iuribus

Next

/
Oldalképek
Tartalom