Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)

ita videlicet, quod prefata curia cum dictís quatuor sessionibus iuxta eandem existentibus eidem ac filiabus suis heredibusque eorumdem iure perpetuo et irrevocabiliter, pretactas vero duas sessiones ex opposito ipsius curie adiacentes usque vítam suam duntaxat, post mortem vero eiusdem domine Agathe ín iamdictos nobiles devolvendas dédissent, donassent et tradidissent possi­dendas tenendas, pariter et habendas, ymmo supradicti magister Stephanus, Paulus et Johannes personaliter ac Ladislaus de Paztor nomine procuratorio in personís, quibus supra, dederunt, donarunt et coniulerunt nostri in presencia ; assumpmentesque antelatam dominam et ipsius heredes in pacifico dominio di­ctarum curie et sessionum conservare et tueri propriis ipsorum laboribus et expensis ; e converso vero iamdicta domina Agatha universa iura sua ex parte utrorumque parentum suorum ipsam in dicta Vynczlofalua qualitercunque concernencia eisdem remi­sisset et relaxasset tantum modo in premissis contenta existendo ; hoc non pretermisso, quod si prefatam dominam ac heredes eius­dem sine heredibus ab hac luce decedere et deficere contin­geret, extunc premissa iura possessionaria tam in pretacta pos­sessioneVynczlofalua, quam in possessione Kwrw vocata ipsam qualitercunque tangencia in ipsos nobiles de Byk vice iterata devolvi et derivari debeant. Preterea obligando se iidem nobiles de annotata Byk, quod paria universarum literarum et literalium instrumentorum, quibus mediantibus pretactam possessionem ipsorum Byk conservarent et tenerent, quandocunque per pre­fatam dominam Agatam requisiti fuerint, eidem dare et assignare tenebuntur, promittendo eciam eadem domina, ut ipsa par lite­rarum instrumentalium factum prescripte possessionis Kwrw tan­gencium modo simili, dum per prenominatos nobiles requisita fuerit, eisdem dare non abnegaret. Insuper obligantes se partes prenotate, ut quascunque possessiones et iura possessionaria de manibus alienis aquirere et obtinere possent, tantam porcionem, prout una linea ex ipsis possideret, eidem sine difficultate et processu cuiuslibet litis dare et assignare tenebuntur, ad requi­sicionem autem huiusmodi iurium possessionariorum communiter expendere promiserunt ; ad que omnia premissa eedem 1 partes se sponte obligarunt coram nobis. In cuius rei memóriám firmi­tatemque perpetuam présentes literas nostras privilégiâtes pen­dentis sigilli nostri munimine roboratas duximus concedendas, communi iusticia et lege regni requirente. Datum feria quinta

Next

/
Oldalképek
Tartalom