Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)

cíam ín earum tenoré expressam cum totali suo processu exa­mínare ac secundum íuris rigorem approbare et nostro privilegio confírmare dignaremur. Quarum prímé litere tenor per omnía dinosscitur (!) esse talis : (l. 39. f. sz. alatt.) Alterius vero litere séries is est: (l. 40. f. sz. alatt.). Quibus quídem literis revisis, annotatus dominus abbas retulít isto modo, quod quia prefatus honor, iudicatus curie regié ab ipso comité Nicolao ablatus et comiti Jacobo de Scepus datus per domínum nostrum regem exstitísset interimque repente ipse comes Jacobus modo simili de eodem honore alienatus fuisset, ideo ipse prehabita privile­gialiter roborari facere nequívísset, petens cum instancia, ut secundum formám iudicíariam premissorum seriem examinando ipsam sentenciam cum suo processu roborareraus. Verum quia séries et processus sentenciaque iudiciaria cause preexarate nobis eisdemque prelatis ac baronibus et nobilibus regni dili­genter examinantibus et undique circumspicientibus secundum formam iuris et consuetudinis regni ab antiquo approbatam per­acta et lata fore idemque abbas ipsam iudicíariam commissíonem observasse ex premíssis adinveniebantur, pro eo nos iure ad­missis peticionibus eiusdem domini abbatis favorabi'i pietate in­clinati premissas literas ipsorum comitis Nicolai et capituli pre­sentibus verbaliter sine díminucione et augmento aliquali insertas eatenus, quatenus eedem veritati suffragantur viresque habere dignoscuntur, simul cum ipsa sentencia et totali cum processu in earundem tenore expressa ex certa informacione ipsius iudi­ciarii processus acceptamus, approbamus et presencium série pro ipso abbate et eius monasterio prenotato in perpetuum valere roboramus, auctoritate nostra iudiciaria mediante pretactam possessionem Chas cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis universis, specîaliter ipsa terra litigiosa unius aratri quatuorque domibus molendinorum sub suis métis prenotatis, eidem ecclesie Zaladiensi et suo abbati eo iure, quo eis dignoscitur pertinere, in perpetuum possídere, tenere pariter et habere relinquentes atque committentes, salvis iuribus alienis. In cuius rei memó­riám et testimonium présentes eidem domino abbati concessimus literas nostras privilégiâtes pendentis sigilli nostri autentici mu­nimine roboratas. Datum in Vysegrad duodecima die octavarum festi Purifícacionis béate virginis predictarum, anno Domini M 0 CCC° LXX" mo tercio. Jegyzet: Ezt az oklevelet a benne foglalt 2 másik oklevéllel együtt (39. és 40. f. sz.) a veszprémi káptalan 1761-ben kiadta hiteles átírásban és

Next

/
Oldalképek
Tartalom