Áldásy Antal: Magyar czímeres emlékek III. füzet (Budapest, 1926)
X. Pozsony város czímere
rubeis, supra muros et edificia earundem turrium sursum erectis coopertas duas scilicet decliviores, et terciam in medio ipsarum supra menia civitatis in altum erectam et ipsas duas turres in altitudine et spissitudine precellentem; in cuiusquidem turris a parte inferiori in sui ac pretacte civitatis introitus porta alba cum cancellis crocei coloris in latitudine tres et in longitudine quinqué lincas, seu intersticia, quinqué ferramentis acutis eisdem appositis per medium habenti, de sursumque infra pendenti, in supereminenti vero summitate cuiuslibet turris ipsarum trium turrium duo globi rotundi aurei, unus in parte una et alter in parte altera sursum se extendere evidenter apparent. Predicti autem sigilli circumferentiales litterse sunt hec: Sigillum Civitatis Posoniensis, prout et quemadmodum hec descriptio magisterio seu artificio pictorio in capite seu principio presentis nostre littere distincte et apparenter est depicta, quoquidem sigillo ipsi et eorum progenitores, ex divorum regum Hungarian, nostrorum scilicet predecessorum uti dicitur, usi sunt et utuntur etiam de presenti, memoratis civibus, hospitibus, incolis et toti comunitati pretacte civitatis nostre Posoniensis denuo et ex novo dandas duximus et conferendas, decernentes ex nunc imperialique et regio statuendo edicto, ut ipsi et cuneta ipsorum posteritas talismodi sigillum in omnibus negotiis, tarn inter prefatos cives, hospites et Íncolas ac totam communitatem, quam aliis quibuscumque agendis et fiendis autenticum habeatur et eidem sigillo ac litteris sub ipso vero et iusto modo conficiendis, tanta et tarn indubitata fidei certitudo plene adhibeatur, quanta sigillis et litteris aliarum civitatum nostrarum liberarum adhibetur, ex habundaciori insuper plenitudine nostre potestatis pretactis civibus, hospitibus et incolis, ac toti communitati ipsius civitatis nostre Posoniensis concedimus et presentibus elargimur, ut ipsi et eorum hseredes et succesores universi prsedictum sigilli signetum a modo imposterum, pro armis seu armorum insigniis, in vexillis, velis, cortinis, papilionibus sive tentoriis et aliis quibusvis exerciciis, ipsis et eorum statui convenientibus, gerere, gestare, ac eisdem uti frui et gaudere valeant atque possint; gaudeant itaque idem gracia et favore cesáreo atque regio, meritoque exultent et letentur, tantove ampliori studio ad honorem et reverentiam principantis dignitatis eorum imposterum solidetur intentio, quanto se ab excellenti imperiali atque regali antidoto prevenios conspiciunt et muñere gratiarum In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras nostras novi duplici autentici sigilli nostri, quo uti rex Hungarie utimur, munimine roboratas. Datum per manus venerabilis domini Mathie de Gathalowcz, prsepositi ecclesise Quinqueecclesiensis, aule nostre summi cancellarii, fidelis nostri dilecti. Anno domini millesimo, quadringentesimo tricesimosexto, séptimo idus mensis Julii, regnorum nostrorum anno Hungare etc. quinquagesimo Romanorum vigesimosexto, Bohemie sedecimo, imperii vero quarto. Relatio Stephani de Aran Comitis Newgradiensis.