Áldásy Antal: Magyar czímeres emlékek III. füzet (Budapest, 1926)
XXI. A Nadasdi Erchy-család czímere
XXI. (LXXI.) 1510. OKTÓBER IO. NAGYSZOMBAT. II. ULÁSZLÓ KIRÁLY A NADASDI ERCHY-CSALÁDNAK NEMESSÉGÉT MEGERŐSÍTI ÉS CZÍMERT ÁD. (Eredetije a M. N. Múzeum levéltárában. — Turul, 1906. 29.) Wladislaus dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. (tibi fideli) nostro nobili magistro Alberto Erchy de Nadasd, secretario fidelis nostri spectabilis et magnifici comitis Petri comitis de Sancto Georgio (et de Bazin) parcium regni nostri Transsylvanensium wayuode et Siculorum nostrorum comitis salutem et graciam. Excelsa principum consuevit dignitas inter cetera suorum operum gesta hanc curam habere precipuam et ad id studiosius suam intencionem divertere, ut suorum subditorum condicione et statu pensatis unumquemque juxta laborum merita ad alciores honoris gradus felicioresque provehat successus sed et ad uberiorem honeste dignitatis famam attollat, ex hoc enim principum augetur fastigium, quo dignioribus conspiciuntur presidere personis. Ad universorum igitur tarn presencium quam futurorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod nos cum ad humillime supplicacionis instanciam eiusdem fidelis nostri Petri comitis wayuode nostri Transsylvanensis per eum pro tui parte nostre propterea porrecte maiestati turn etenim consideratis tuis fidelitatibus et fidelium obsequiorum gratuitis meritis, quibus tu uti didicimus maiestati nostre, sacroque nostro regio diademati sub locorum et temporum varietate studuisti, eoque ferventius et diligentius imposterum studebis complaceré, quo te et tuos singularibus honorum graciis per nostram maiestatem conspexeris fore insignitos, te ergo ac per te Georgium, Laurencium, magistrum Michaelem custodem et canonicum ecclesie Zagrabiensis, Martinum et Galium fratres tuos patrueles, vestrosque heredes et posteritates universas, quamvis ut asseritur eciam antea non ignobiles habeamini, de nostre plenitudine regie potestatis denuo et ex novo duximus nobilitandos et nobilitamus per presentes, vosque cetui verorum nobilium regni nostri aggregamus et annumeramus, tibique prefato Alberto et per te Georgio, Laurencio, magistro Michaeli custodi et canónico dicte ecclesie Zagrabiensis ac Martino et Gallo fratribus tuis patruelibus, vestrisque heredibus et posteritatibus universis hec arma seu nobilitatis insignia: scutum videlicet triangulare, cuius campus duos colores habet, rubrum in ima scuti parte, in suprema vero celestinum, porro in rubro scuti campo in medio lilium est, ab utroque latere duabus rosis candidis cinctum; in Celestino vero seu aereo campo hoc est in superiori scuti parte lupus est ex ipso rúbeo campo medius exiliens, pedibus anterioribus in sublime levatis, guttur cruentum telo seu sagitta transfixus; in