Domanovszky Sándor: József nádor iratai II. 1805-1807. (Budapest, 1929)
1806
Dicit nempe Consilium] Aulae Bellicum, quod cum in mea saepius citata resolutione tempus definitum non sit, in quo praesuppositus a regulamento anni 1751 factus recessus cessare debeat, probabiliter mens mea ilia fuerit, ut provisio baec tantum ad illud tempus restringatur, in quo regnum Hungariae insurrectionem coadunatam atque proinde proprium suum militem quarterio providendum habebat. Nullum a regulamenti tenoribus recessum praeallatae resolutioni inesse, quin imo eandem his plene cohaerere jam prius remonstratum fuit, quomodo proinde terminus pro eessatione bonificationis quarteriorum eensusque quarterialis depensionis praescribi potuisset alter, quam dissolutio nosocomiorum campestrium, quae in genere indigitata fuit? Quälern habet insurrectio cum provisione horum institutorum cum regulamento militari nexum ? Prior extraordinariam regni defensionem in summo ferventis belli casu disponendam constituit ; nosocomia campestria ad ordinariam regni defensionem spectant; regulamentum anni 1751 provisionem et inquarterisationem militiae pacis tempore in regno dislocandae coordinat? Qualis proinde diversarum prorsus idearum commixtio ? Qualis ratiocinii debilitas ? Qua visa non dubito Ma[jes]t[a]tem etiam V[est]ram Sacr[atissi]mam demissae meae opinioni assensuram hocque fundamentum simpliciter rejecturam esse. Tertium quod Cons [ilium] Aulae Bellicum in saepius citata inviatione in medium adducit momentum Ma[jes]t[a]ti V[est]rae Sacr[atissi]mae pro impertanda votis suis conformi resolutione substratum, illud est, quod si praeassumptus recessus a regulamento militari diutius in suo vigore permaneret, novum et insuetum aerario militari accederet onus, pro quo perferendo idem aerarium necessariis pecuniis destituitur, atque proinde has ex aerario camerali pro futuro sibi subministrandos expetere deberet. Hoc certe ex omnibus maximi ponderis est argumentum, nam si status militaris necessariis pecuniis destituitur, in casum erit bonificationem ab eodem praestandam sollicitare. Ast non agitur hie de eo, an aerarium militare necessariis hunc in finem pecuniis provisum sit, nec ne agitur tantum de decisione principii, an regnum Hungariae teneatur individuis ad campestria nosocomia dispositis gratuita quarteria praestare; si saepius memorata suppositio Cons[ilii] Aulae Bellici stat, cessat omnis quaestio ; sin minus, prouti sufficienter superius demonstratum fuisse puto, tunc officii status militaris erit Ma[jes]t[a]tem V[est]ram Sacr[atissi]mam demisse exorare, quo eidem neeessarias pro hac erogatione pecunias, quae alioquin non magnam certe constiturae sunt summam ex aerario camerali clementer exassignare velit. His, quae hueusque adduota fuerunt, omnia Cons[ilii] Aulae Bellici argumenta non solum refutata, sed etiam ex integro diluta, realita-