Domanovszky Sándor: József nádor iratai II. 1805-1807. (Budapest, 1929)

1805

viarum cynosuram decisionis liunc prae oculis haberet, neque in quantum talis nova exstructio viribus cassae domesticae et contri­buentis plebis vel etiam subsidio fundi aucti salis pretii 3000 fl. non superante fieret necessitas, idem amplius non imponeretur Ma[ies]t[a]tem V [est] ram Sacr[atissi]mam cum tali minoris momenti objecto molestandi. Non minor esset utilitas, quae exinde in totum regnum promaneret, quod omnes iurisdietiones, quae hucusque persaepe non contemnendos sumptos et operas in viarum exstruetionem impenderé solebant, quia operationes hae ad communem scopum directae fuissent; ratihabito semel generali plano per Cons [ilium] L[ocum]t[enentia]le Regium, talem acciperent inviationem, quo labores suos cum fructu piano huic conformiter adhibere, sicque intentionem Ma[ies]t[a]tis V [est] rae Sacr[atissi]mae faciliorem nempe intra et extra regnum communicationem et ocyus [sic!] et unitis viribus plene adimpleri possent, quia per propositum modum activitati eorundem quid derogaretur. Sed et supposito etiam, quod Ma[ies]tas V[est]ra Saer[a­tissi]ma elaborationem plani generalis benigne admittere non digna­retur, iam in praenotati sat alioquin constrictu rerum gerendarum norma Ma[ies]tas V [est] ra Sacr[atissi]ma suffieientem modum habet exstruetionem viarum ad praesentem scopum dirigendi, quia necesse sit de eo cum restrictione activitatis dirigentis dieasterii ac regni iurisdietionum quid novi constituere. Latere non potest Ma[ies]t[a]tem V [est] ram, dum de exstructione no varum in regno viarum, praesertim ubi plures eo[mi]t[a]tus interessantur, vel titulo eo, quod iurisdietiones subsidia ex fundo aucti salis pretii expetant vel ea de caussa [sic!] quod majores erogationes ex cassa domes­tica faciendae sunt, vel denique, quod plurium iurisdietionum consensus praerequiratur, easdem recursum suum ad Cons [ilium] L[ocum]t[enentia]le summere, ibidem vero pro ratione benigna eidem tributa activitatis vel superari, vel Ma[ies]t[a]ti V [est] rae Sacr[atissi]mae repraesentari. Ultimo in casu, alioquin negotium benigna decisione substernetur, sed nee in priori altissimam in­spectionem effugere potest, occurrit enim in protbocollis consilii ; ac proinde facili modalitate in quantum factum dicasterium ab altissima intuitione aberraret, ad earn reduci potest. Quae denique minoris momenti negotia ad viarum extruetiones speetant et per regni iurisdietiones pro legali sua auctoritate terminentur, occurrunt in ipsis prothocollis, ac prouti reliqua etiam Altissimae revisioni substernuntur, quacumque perinde in regno in praesenti mérito fiant, Altissimam inspectionem moderna etiam in provisione babeant. Alter scopus, qui Ma[ies]t[a]tem V[est]ram Sacr[atissi]mam ad ferendam hanc resolutionem permovere poterat, est ratio de­fensionis regni totiusque monarchiae, quae nempe exposcere videtur, ut viae ita parentur, quo communicatio inter militiam in regno

Next

/
Oldalképek
Tartalom