Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
XLIV. /Y. Mátyás király Bosnyák 1amásnak személyére szóló kétszáz forintnyi hópénzét kivételesen érvényben hagyja. Bécs, ión. mart. 3. Mathias secundus dei gratia Hungáriáé etc. rex, designatus in regem Bohemiae, archidux Austriae, dux Burgundiáé, marchio Mora viae, comes Tyrol is. Magnifiée fidelis nobis dilecte. Ex Uteris tuis de prima Februarii in Filek ad nos datis benigne intelleximus, qualiter apud nos demisse instes, ut priores tuas conventionales, quibus ad tuam personam propriam floreni hungaricales ducenti concedebantur, approbare et in vigore suo relin quere vellemus. Superinde tibi notum esse minime dubitamus, quod illa nuper in omnibus continus, tarn capitaneorum et officialium, quam gregariorum utriusque ordinis militum salariorum diminutio, ex statuum et ordinum universorum regni Hungáriáé unanimi consensu et decreto conclusa sit ; habito tarnen respectu fidelium diuturnorumque servitiorum tuorum, ex speciali nostra gratia, extraordinarie tibi alios centum florenos hungaricales, ita tarnen ne aliis confiniariis superinde quid innotescat , idemque sibî a nobis conferri tuo exemplo supplicent, benigne concessimus, et singulares conventionales nostras superinde emanatas tibi praesentibus transmittimus. De" reliquo tibi bene propensi sumus. Datum in civitate nostra Vienna, tertia die mensis Mártii, anno Millesimo sexcentésimo undécimo, regni nostri Hungáriáé etc. tertio. Mathias m. pr. Johannes a Molart m. pr. Ad mandátum sacrée regiae majestatis proprium. Külsején: Magnifico Thomae Bosniak, praesidii nostri Fillekiensis nostro capitaneo, fideli nobis dilecto. ívrétű papíron, záró pecséttel. Fase. A. nro. ig.