Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)

II. MA TYA S KORA, 59 Cum nos, quod deus optimus maximus genus humánum vario multiplicique graduum et ordinum discrimine sejungens, hoc praecipue principibus veluti proprium ac peculiare munus esse voluit, ut subditorum commodis ac incremento assidua cura perenni que studio invigilarent, et graves conatus omnem­que potentiam ad illorum dignitatem qui reliquis praestant virtute, augendam illustrandamque converterent ; cum nihil aptius, nihil commodius ad retinendam amplitudinem impe­riumque propagandum constitui posse videatur, quam si ii quibus regnorum habenae moderaminaque committantur, in quamplurimos, eosdemque de rebus humanis optime méritos, liberalitatis et munificentiae partes exerceant, quosque verae laudis scitatores et clarissimorum facinorum aemulos intuen­tur, hos mirificis glorias titulis claros et insignes reddant; quae nos quidem saepius animo revolventes, nihil prius nec antiquius habemus, quam quos veris laudibus et ingenuis moribus, atque ornatissimo pulcherrimarumque virtutum agmine praeditos esse cognoscimus, hos nimirum ne suo praemio defraudetur virtus, ad eminens fastigii culmen edu­cere, quandoquidem eo latius nominis splendores diffundere videbimur quoad plures, hoc ipso dignissimos nostra benefi­centia emanaverit ; nam tanto clarius liberalitatis fulgor elu­cescit, quanto ejus insignia latius patentiusque extenduntur; haec quippe remunerandi ratio et principum decus magis magisque ad exteros propagatur, et subditos ad res egregias obeundas, iis quasi praemiis propositis, acrius vehementiusque inflammat; idcirco frequenti cogitatione agitati, spectabilem ac magnificum dominum Gábrielem Bethlen de Iktar consi­liarium, aulicaeque militiae nostrae supremum capitaneum, comitem comitatus Hunyadiensis ac sedis siculicalis Chyk Gyrgio et Kaszon capitaneum, fidelem nobis honorandum, ea in patria fide diligentia sedulitateque a primis juventutis suae diebus extitisse, ut cum óptimo quoque in his omnibus quae ad dignitatem ubicunque bonum regni huius Transsil­vanias attinerent, facile certaverit, nullisque in negotiis et i'mpigre et strennue et exacte obeundis apparuerit inferior; imo temporibus saltern proxime praeteritis, cum videlicet regnum hoc nostrum Transsilvaniae summe intestino arderet undique bello, intolerabilique jugo germánico oppressum,

Next

/
Oldalképek
Tartalom