Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
dux Austriae, dux Burgundiáé Styriae Carinthiae Carniolae et Wierttembergae etc., marchio Moraviae, comes Habspurgi et Tyrolis etc. Tibi fideli n ostro egregio Michaeli de Karol salutem, gratiaeque ac clementiae erga te nostrae regiae continuum incrementum. Quum potestas imperatorum et regum, ac principum clarissimorum dignitas, non solum ad tuenda regna et imperia bonarumque legum defensionem a deo óptimo máximo constituta sit, sed ut fideles quoque et bonos subditos, quorum studio, opera, labore et servitiis, ditiones suas principes divina ordinatione constituere, augereque et conservare soli ti sunt, dignis praemiis, honoribus et privilegiis sedulo prosequantur et uniuscujusque virtuti convenienter respondeant; quod tametsi ex quodam debito virorum principum officio et velut generáli regnantium ordine ita fieri soleat; tamen nos partim ex eo, partim ex nostra quoque dementia amplioribus evehendos honoribus et clarioribus donis condecorandos esse putamus, qui propriis. actibus, fidelibus obsequiis et virtutum mentis ceteris praestant; quo nimirum ordine observato, subditorum nostrorum animi veluti acri stimulo, ad praeclara virtutis, humanitatis ac immortalitatis studia procul dubio exstimulari, incitarique consveverunt. Quum itaque harum rerum consideratio animo nostro haereat, tu pro re praesenti nobis occurristi, qui ob laudabiles tuas virtutes et praeclara merita, gratia nostra exorneris ac regia munificentta cohonesteris ; non solum enim ex fidedigna relatione nonnullorum fidelium nostrorum, verum etiam propria nostra experientia cognovimus te ex praestanti ac nobili familia ortum, et a teneris ungviculis ingenue ac liberaliter educatum fuisse, otiumque ac desidiam exosum, animum quidem praeclararum rerum meditatione, corpus vero in virtuosis ac militaribus actibus exercuisse, prout etiam inter aulae nostrae familiares in officio dapiferatus per biennium nobis fidele servitium cum nostra satisfactione praestitisti, ac alias etiam diversis vicibus pro locorum et temporum exigentia, non parcendo laboribus, sumptibus et vigiliis, summa cum animi alacritate et dexteritate, nobis, sacroque regni nostri Hungáriáé diademati serviré studuisti, tuumque quo erga nos ac patriam tuam dulcissimam afficiebaris amorem et sinceritatem satis superque testatam reddidisti, ut