Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)

merita dignis praemiis, gratiis, honoribusque ac titulis, prae­claro majorum nostrorum exemplo prosequi, cumulare, atque ad seram posteritatem insigni cum eorum laude transmitiere satagentes; cum ob hoc igitur, tum vero consideratis et altius in animo nostro revolutis fide et fidelitate, fidelibusque et multiplicibus gratissimis servitiorum meritis fidelis nostri magnifici Ladislai Károlyi de Nagy-Károly, comitatus Zath­mariensis supremi comitis et consiliarii nostri, quae ipse tarn suae sacratissimae quondam caesareae regiaeque majestati Fer­dinando tertio, domino genitori ac praedfecessori nostro colen­dissimo felicis reminiscentiae, quam nobis, summa semper fide, constantia, diligentia ac indefesso studio, in prosperis aeque ac adversis rebus, pulcherrima cum nominis sui me­moria praestitit et impendit, prout et in futurum pari fideli­tatis et devotionis fervore exhibere et impenderé non cessa­bit; quocirca ut tantorum tamque excellentium ejusdem La­dislai Károlyi de praementionata Nagy-Károly — nobis utpote sive fidelitatis constantiam, sive in religione catholica pro­paganda zelum penitius inspicientibus — meritorum, quae si vita ipsius comité sufficienter compensan ac remuneran non possint, saltern post mortem illius aliquod extet a posteri­tate mérito imitandum monumentum; insuper attentis quo­que et consideratis laudabilibus ejusdem filii Michaelis simi­liter Károlyi qualitatibus, de quo nobis juxta easdem aetatis progressu optima quaeque pollicemur, eundem itaque Mi­chaelem Károlyi de praetitulata Nagy-Károly gratia nostra speciali prosequi volentes, in verbo nostro regio in eo asse­curandum et affidandum duximus, quod ubi et quampri­mum officium supremi comitis praememorati comitatus Zath­mariensis in casu mortis antelati genitoris sui Ladislai Ká­rolyi, vel spontaneae resignationis ejusdem vacare contigerit, extunc nos idem officium seu dignitatem eidem Michaeli Károlyi de toties fata Nagy-Károly, prsesentis nostras asse­curationis affidationis et certificationis virtute, ante omnes alios clementer dabimus et conferemus ; imo assecuramus, affidamus, certificamusque et promittimus ; harum nostrarum vigore et testimonio literarum. Datum in civitate nostra Vienna Austriae, die vigésima octava mensis Februarii, anno domini Millesimo sexcentesimo sexagésimo nono ; regnorum

Next

/
Oldalképek
Tartalom