Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
CLXXI. /. Leopold király a Károlyi Adám halálával megüresedett szatmári főispánságot Károlyi Lászlóra ruházza át. Bécs, 1661. jul. i3. Nos Leopoldus dei gratia electus romanorum imperátor semper augustus, ac Germaniae Hungáriáé Bohemias Dalmatiae Croatiae Sclavoniaeque etc. rex, archidux Austriae, dux Burgundiáé Brabantiee Styriee Carinthiae Carnioliae, marchio Moraviae, comes Habspurgi Tyrol is et Goritiae etc. Memoriae commendamus tenore preesentium significantes quibus expedit universis, quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humillimam supplicationem nostrae propterea factam majestati, turn vero attentis et consideratis fidelitate et fidelium servitiorum meritis fidelis nostri nobis dilecti magnifici Ladislai Károlyi de Nagy-Károly, quae ipse sacrae primum dicti regni nostri Hungáriáé coronas et deinde majestati nostrae pro locorum et temporum varietate atque occasionum exigentia, fideliter et constanter exhibuit ac impendit, ac in posterum quoque pari fidelitatis et constantiae studio ipsum exhibiturum et impensurum nobis benigne persvasum habemus, collationem honoris seu officii supremi comitis comitatus Zathmariensis, alias majoribus suis per illustrissimum quondam Gábrielem sacri romani imperii et Transsilvaniae principem etc. ex jurisdictione sua, eidem vigore transactionis Niklspurgensis concessa, factam, per praedecessoresque nostros divos quondam Vngariae reges gloriosas reminiscentiae confirmatam, nos quoque pro magnifico olim Adamo similiter Károlyi de praefata Nagy-Károly tamquam legitimus rex Vngariae confirmantes, praedictum honorem seu supremum officium praememorati comitatus, nunc per obitum ejusdem quondam Adami Károlyi vacantem, antelato Ladislao similiter Károlyi, simul cum consveta ejusdem jurisdictione et solitis obventionibus ac proven tibus dantes et conferentes, penes eundem relinquendum duximus ; imo confirmamus damus donamusque et conferimus, preesentium per vigorem ; ita tarnen, quod ipse juramentum fidelitatis nobis servandae