Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)

CLX. /. Leopold király Károlyi Lászlónak ócsvai birto­kán a Kraszna folyón épített hídját vámjoggal ruházza fel. Pozsony, 1659* oct. Nos Leopoldus dei gratia electus romanorum imperátor semper augustus, ac Germanise, Hungáriáé, Bohemiae, Dal­matiae, Croatiae, Slavoniaeque etc. rex, archidux Austriae, dux Burgundiáé, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae, marchio Moraviae, comes Habspurgi, Tyrolis et Goritiae, me­moriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humillimam supplicationem nostrae propterea fa­ctam majestati, tum vero attentis et consideratis fidelitate et fidelium servitiorum meritis fidelis nostri magnifici Ladislai Karoli de Nagy-Karoly, quae ipse sacrae primum dicti regni nostri Hungáriáé coronae, et deinde majestati quoque nostrae pro locorum et temporum varietate atque occasionum exi­gentia fideliter exhibuit et impendit, ac deinceps quoque sese pari fidelitatis et promptitudinis obsequio exhibiturum et im­pensurum pollicetur, eidem itaque Ladislao Karoly de regiae nostrae potestatis plenitudine et gratia speciali, id clementer annuendum et concedendum duximus, ut ipse in possessione Oczua super fluvio Karazna in comitatu Szatmar existenti ha­bito, pontes necessarios quos hactenus non sine magnis colo­norum suorum laboribus et fatigiis, silvarumque suarum de­trimento, ob maximam itinerantium continuorum quaestorum­que incommoditatem, et rerum ac jumentorum eorumdem manifestissimum discrimen intertenere perhibetur, repleturas et reparationes faceré, atque in expensarum suarum recupe­rationem, erecta ibidem rota tributi seu telonii, secundum ordinem et consvetudinem in praefato comitatu Szatmariensi super exigendo telonio et tributo observatam, a transeun­tibus et viatoribus, futuris semper temporibus exigere valeat atque possit, successoresque ipsius valeant atque possint, absque tarnen praejudicio teloniorum et tributorum alio­rum, et ita quidem, ut ipse Ladislaus Karoly prout et í?uc-

Next

/
Oldalképek
Tartalom