Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
3. Etsi vero nullám nos patribus obligationem aut onus instituto eorum non conveniens nitamur imponere, quandoquidem hac quali-quali eleemosyna non aliud quam uni deo placeré, religionemque catholicam promotam cupiamus, speramus tarnen patres quoque non solum saluti proximorum, erudiendaeque juventuti se se totos impensuros, se.d nobis etiam atque adeo toti familias Karolyianae, quoties amice requisiti fuerint , spiritual ibus suis ministeriis omni ope auxilioque affuturos. 4. Multo etiam confidimus, magis ac certius nobis pollicemur, imo patres ipsi ultro ac sponte nos assecurant, quod durante familia Károlyiana, nullo unquam sub praetextu aut quaesito colore movebunt aut machinabuntur aliquid per se vel alios, unde jus ac dominium nostrum ac etiam proventus in oppido nostro Károly aut alibi, quoquomodo laedi possint aut infirman ; quare nullam unquam jurisdictionem in oppido vel aliis bonis nostris sibi usurpabunt, nec educillum aut macellum privatim vel publice érigent. 5. Pari ratione nulla bona stabilia ac jura possessionaria in fundo nostro a subditis nostris coement in tanta summa, quae juri nostro praejudicaret, sine consensu atque annuentia nostra ; cum notum sit juxta leges nostras, rusticum ex iis quae a domino accepit, abalienare nihil posse. 6. Si quis ex iis qui nostras subsunt potestati ac jurisdiction^ quoquo pacto patres offenderet aut injuria afficeret, eum ad nos vel officiales nostros déférant, priusquam contra eosdem jure agant aut propria authoritate se se ulciscantur. Casu vero quo per officiales aut nos ipsos, successoresque, justitia iisdem non administraretur cum debita contentatione, tunc licebit praetactis patribus juxta regni leges jus suum prosequi justamque satisfactionem petere. Similiter nos quoque tam nostro quam successorum nomine pollicemur, quod non solum patres in persona ac bonis, sed familiam quoque ipsorum, multo magis studiosos, non patiemur a quocunque injuste vexari, multo minus nos ipsi vexabimus ; sed si quis studiosorum deliquerit, eum superiori collegii pro mérito puniendum prassentari curabimus. 7. Etsi ex subditis nostris familiam ac servitores intertenere omnimode patres inhibere non sit animus, colonos