Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)

simum patria accepit, quamque pertinaci odio in ejusdem reli­gionis oppressionem etiamnum hodie adversarii incumbant ; considerantes illud quoque nostrarum esse partium, murum nos pro domo dei opponere atque incolumitati sanctae matris ecclesiae juxta facultatem nobis a deo concessam consulere ; post diuturnam maturamque deliberationem in earn devenimus sententiam, ut reverendis ac religiosis patribus societatis Jesu in oppido nostro Károly in comitatu Szatmár existente et habito, de sede ac domicilio stabili provideremus ; ut eorum opera, zelo, ac infractis die noctuque laboribus, catholica reli­gio damnum nullum acciperet, sed novis praeterea incremen­tis propagaretur, ac etiam Juventus sub eorumdem reveren­dorum patrum disciplina tum in Uteris, tum etiam in pietate ac orthodoxa fide secundos progressus faceret ; quod ut tanto feliciorem sortiretur effectum, communicato prius consilio cum generosa ac magnifica domina Barbara Seghnyei génitrice nostra charissima, necnon spectabili ac magnifico domino Ladislao Károlyi germano nostro fratre dilectissimo, levatis­que in nos ipsos filiorum, heredum, legatariorum ac quorum­cunque aliorum quos hoc negotium concerneret jam vel dein­ceps, oneribus, constituimus reverendis patribus societatis Jesu desertum quendam fundum in antenominato oppido nostro Karoly conferre ; cujus latitudo ex parte arcis sit orgi­arum 73., piateam versus 36., longitudo vero go. Qui fundus ad orientem terminatur hortis nostris, ad meridiem spatio itidem deserto, ad occidentem hortis Gregorii quondam lite­rati et Andreáé Erdélyi, ad septemtrionem denique via pu­blica sive platea. Hune inquam fundum praefatis patribus con­tulimus, ut in eo templum, collegium, Scholas ac hortum domesticum exstruere commode possint, imo de facto conferi­mus, damus, donamus, jure perennali ac irrevocabiliter. Ad haec, ut praefati patres habeant ubi praedium excitare, oeco­nomiam instituere , ac alia ad usus quotidian os necessaria habere possint, domum quoque in eodem oppido nostro Károly existentem et jure pignoratitio a domino Georgio Szilágyi alias Désházy possessam, ac testamento dictis patribus legi­time legatam, cum omnibus agris, pratis, hortis, aliisque quibuslibet utilitatibus ad eandem domum pertinentibus vel pertinere debentibus, iisdem eodem jure ac irrevocabiliter

Next

/
Oldalképek
Tartalom