Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
XVI. Kái'olyi Zsuzsanna minden inógságairól menedéket ad Károlyi Mihálynak és idősb Károlyi Mihály özvegyének Perényi Erzsébetnek. 1606. május 8. Nos requisitores literarum et literalium instrumentorum in sacristia sive conservatorio conventus monasterii beatas Marias virginis de Colosmonostor repositarum et locatorum, ac aliarum quarumlibet judiciariarum deliberationum legitimorumque mandatorum serenissimi domini principis in Transsilvania executores, memoriae commendamus, quod generosa ac magnifica domina Susanna consors magnifici domini Gabrielis Bethlen comitis comitatus Hunyadiensis, filia vero generosi quondam Ladislai de Caroli, coram nobis personaliter constituía, oneribus et quibuslibet gravaminibus universorum filiorum filiarumque in posterum nasciturorum, item fratrum proximorum et consangvineorum suorum, quos videlicet infrascriptum tangit et concernit, tangereque et concernere quovismodo in futurum posset negotium, super se assumptis atque levatis, sponte libere ac ministerio vivae vocis suae est confessa pariterque retulit in hunc modum, qualiter ipsam et praefatum dominum maritum suum generosi Michael filius, et domina Elizabetha Príni relicta generosi quondam alterius Michaelis de Caroli praedicta senioris, de et super universis rebus suis mobilibus, puta aureis, argenteis, pecuniis paratis, talleris, annulis et aliis quibuslibet argenteis, necnon pecoribus, pecudibus, quae videlicet post decessum dicti quondam Ladislai Caroli genitoris annotatae dominae Susannae ad manus praefati quondam Michaelis Caroli utcunque et quandocunque devenissent, et inter deposita ejusdem locata extitissent, juxta credibile registrum superinde confectum, plene integre et absque omni defectu contentos reddidissent atque effecissent; superindeque eadem domina Susanna Caroli praeannotatos Michaelem Caroli et dominam Elizabetham Príni, heredesque et posteritates eorumdem, quietas expeditas ac modis omnibus absolutas reddi-