Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)

coelestino, prope quandam civitatem, turribus et muris, pro­pugnaculisque obfirmatam, eques hungarus apprime armatus mucrone, duos germanos interemisse, tertium vero abjectis armis et sublatis palmis se dedentem cepisse visuntur. Pane­gyrica nimirum et monumenta sunt ista stratagematum anno­tati Nicolai Segniey: arx enim praescripta est Girgio in finibus Transalpinae sita, in cujus expugnatione ipse nobis inspectantibus primus omnium propugnaculum superávit, tur­cum sibi obvium et propugnaculum fortiter tuentem. obtrun­cavit, ceteros etiam milites christianos ad capiendam arcem ipsam inflammavit. Duo équités inter se vehementi ímpetu congressi illud singulare ejus certamen dénotant, in quo in conspectu duarum instructarum acierum vajvodam Zabat­kaiensem spectatae fortitudinis turcum, hasta per medium ejus pectus longe exacta vita spoliasse perhibetur. Civitas porro Eperiesium est, cujus rebelles incolas et praesidiarios milites in apertum campum egressos, felici Marte saepius fudit, fuga­vit, ceciditque, et multos eorum in captivitatem asseruit. Scuto galea militaris aperta, solidum militaris virtutis decus, incumbit, quam corona seu dyadema regium, gemmis unio­nibusque venuste exornatum contegit ; unde homo militaris galea thorace et lorica indutus umbilicotenus emersisse, dextra manu evaginatum gladium vibrabundus, sinistra vero manu amputatum caput turcicum sangvine distillans crinetenus tenere conspicitur; ex cono galeae laciniae sive lemnisci variorum colorum hinc inde defluentes, utramque scuti par­tem pulcherrime ambiunt et exornant; prout haec omnia in capite seu principio praesentium literarum nostrarum docta manu et arte pictoris clarius expressa et depicta esse cer­nuntur; — animo deliberato et ex certa scientia ac liberali­tate nostra praefato Nicolao Segniey ipsiusque heredibus et posteritatibus utriusque sexus universis, gratiose dedimus donavimus et contulimus ; annuentes et concedentes, ut ipsi praescripta arma et insignia more aliorum verorum magna­tum seu magnificorum dominorum armis utentium, ubique in praeliis, hastiludiis, torneamentis, duellis, monomachiis et aliis quibusvis exercitiis nobilitaribus et militaribus, necnon sigil­lis, vexillis, cortinis, velis, aulaeis, annulis, domibus, clypeis, tentoriis, sepulchris, et generaliter quarumlibet rerum et

Next

/
Oldalképek
Tartalom