Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
garico ut praefertur sermone seu idiomate edito comprehensam fassionem bonorumque divisionem, nostris pro testimoniis fide dignos duxeramus esse transmittendos ; qui postea abinde ad nos insimul regressi, nobis sub debito ipsorum juramento in generali decreto superinde expresso, concorditer per omnia retulerunt hunc in modum : quod ipsi feria secunda in festo scilicet beati Clementis papae et martiris novissime transacto, ad faciem oppidi Karoly vocati, consequenterque castelli ibidem domus scilicet habitationis seu sólitas residentiae praelibatae dominae Barbaras Seghnyei in eodem in comitatu Zathmariensi existentis habitas personaliter accessissent, ubi eandem dominam Barbarám Seghnyei relictam praetacta aegritudine laborantem, gemebundam et pallescentem ac viribus enervatam et debilitatam itidem personaliter invenissent et conspexissent, ibidemque eadem domina Barbara Seghnyei coram eisdem testimoniis nostris modo preemisso constituía, prastactam bonorum divisionem modo prasmisso nobis per praefatos dominos Adamum et Ladislaum Karolyi hungarico ut praefertur sermone seu idiomate conscriptam, nobisque ut prasfertur in scriptis jam antea porrectam et exhibitam, asseruisset dixissetque quod ea ipsa esset sua quoque fassio, super bonorum nempe praetactorum inter dictos filios suos facta divisione celebranda, quam ipsa quoque fateri fassioneque sua roborare et confirmare coram eisdem testimoniis nostris vellet ; prout dicti quoque domini Adamus et Ladislaus Karolyi filii sui jam antea hic in conventu coram nobis personaliter constituti fassi fuissent, roborassentque et confirmassent, postulando eadem ipsa domina fatens sicut et dicti filii sui postulassent, ut nos eandem bonorum divisionem in scriptis exhibitam, fassionemque suam, et ipsorum superinde, in eodem sermone seu idiomate hungarico de verbo ad verbum, sine diminutione variationeque et augmento aliquali, uteris nostris inseri et inscribi, ac sub sigillo nostro conventuali et authentico eandem authenticando, ipsis pro futura eorum cautela extradari et emanari faceré vellemus. Cujus quidem fassionis divisionisque bonorum, hungarico ut praefertur sermone seu idiomate factae et conscriptas, per nos nulla penitus sui in parte variatae augmentataeve aut diminutas, tenor et continentia verbális sequitur in hunc modum et est talis: