Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)

eorum subditorum suorum divinitus curas et vigilias eorum concreditorum, supplicibus postulatis in tantum in quantum ea ad publicum reipublicas commodum vergere videbuntur, nonnunquam benignas prasbere aures, eosque postulatarum rerum compotes reddendo, in sui ipsorum amorem quasi cal­care adhibito excitare. Un de saspe numero fieri consvetum esse videamus tali gratias et munificentias principalis stimulo populos principibus subexistentes ita esse nexu unionis indis­solubili principibus copulari, ut nulla unquam fortunas volu­bilis adversitate, nullo temporum novercantium discrimine ad ultimum usque vitas eorum terminum divelli queant et valeant. Tum hac itaque consideratione ducti, cum vero maxime pu­blico regni commodo hac quoque in parte benigne consulen­dum esse volentes, ac nihilominus attentis et consideratis fidelitate et fidelibus servitiis dominorum magnatum ac uni­versitatis nobilium comitatus Maramorus, quas ipsi inde ab initio huic patrias ejusque principibus felicis memoriae ac etiam nobis a primo statim adepti principatus nostri regi­mine, maxime vero in superioris fluctuantibus anni procellis constanter sane et fideli industria exhibuerunt et impende­runt, accedente ad hasc nonnullorum etiam fidelium domino­rum consiliariorum nostrorum singulari apud nos propterea facta intercessione, eidem universitati dominorum magnatum et nobilium dicti comitatus Maramorus, ex potestatis nostras principalis plenitudine id clementer annuendum conceden­dum et indulgendum esse duximus, quod nimirum belligera­tionis sive generalis aut partialis insurrectionis tempore, quo videlicet unicuique nobilitarium et militarium cujusvis status hominum in tota ditione Transsilvanica degentium, tarn comi­tatuum quam sedium siculicalium, et reliquorum locorum tempore expeditionum bellicarum insurgere, aut militem dare solitorum viritim insurgere demandatum foret, ipsa no­bilitas antelati comitatus Maramorus minime amplius insur­gere viritim sit adstricta, verum loco insurrectionis gene­ralis ad communes belli necessitates centum quinquaginta pedites ac quinquaginta équités (sive illi ex nobilibus ejus­dem comitatus ad id destinentur, aut aliorsum extranei col­ligantur et conscribantur) utriusque ordinis armis gladiis scolepetis ac aliis instrumentis militaribus bene instructos IV. köt. 17

Next

/
Oldalképek
Tartalom