Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
CXIII. Bethlen Gábor fejedelem Károlyi Mihálynak a fejedelemnő Brandenburgi Katalin haza hozatalakoron tett szolgálatai elismeréséül a muzsaji bor-dézsmát adományozza. Gyula-Fehérvár, 1626. apr. 2. Nos Gabriel dei gratia sacri romani imperii et Transsilvaniae princeps, partium regni Hungariee dominus, siculorum comes ac Oppoliae et Ratyboriae dux etc. Memoriae commendamus tenoré praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos honorificum habentes respectum praeclaree fidei gratissimorumque meritorum fidelis nostri spectabilis ac magnifia Michaelis Karoly de eadem, comitis comitatus Zathmariensis et consiliarii nostri nobis sincere dilecti, quae ipse nobis ad benignam nostram satisfaction em non sine magna nominis sui laude hactenus semper, maxime autem de praesenti in deducenda serenissima principe domina Catherina dei gratia marchionissa Brandenburgica, Prussiae, Juliae, Cliviae, Montium, Sedinorum, Pomeranorum, Cassubiorum, Vandalorum etc. ducissa etc. tunc sponsa jam autem conjuge nostra charissima, ex ditione marchiaca in ditiones nostras, satis longa locorum intercapedine, ea fidei constantia sincerique animi promptitudine exhibuit impendit ac declaravit, quae ipsius demerita uberiori benignitatis affectu clementer prosequenda judicaremus, quin in posterum quoque parem promptitudinis zelum in obsequiis nostris declaraturus et impensurus sit, nulli ambigimus ; ante alia igitur munificentiae nostrae in eum declarandae argumenta, totalem et integram decimam vini oppidi Nagy-Musay in comitatu de Beregh existentis adjacentis, nobis et successoribus nostris quotannis pendi solitam, antea quoque ex aliquo temporum decursu de dementi nostra collatione usque ad beneplacitum nostrum ab eodem perceptam, cum omnibus suis accidentiis et obventionibus, denuo, durante beneplácito nostro, dicto fideli nostro Michaeli Karoly heredibusque et posteritatibus ipsius universis, benigne dandam donandam et conferendam duximus,