Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
LVII. Bethlen Gábor fejedelem Fel-Enyed és Diómái egész birtokokat, némely szász-régeni, magyar-régeni és radnótfájai részekkel együtt, nejének Károlyi Zsuzsannának adományozza. Gyula-Fehérvár, 1614. sept. 1. Nos Gabriel Bethlen dei gratia princeps Transsilvaniae,. partium regni Hungáriáé dominus et siculorum comes etc. Memoriae commendamus tenoré praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos ob oculos habentes obsequiosa mérita ac multa gratitudine recompensanda officia illustris ac magnificae dominae Susannae Karoly conjugis nostrae charissimae, quae ipsa nobis non minus grate et obsequenter, verum quam honorificentissime et plena cum am ore in officio thori jugalis, ex eo toto tempore quo divina dispensatione justo et legitimo thoro conjugali solenniter sumus copulati, eximia cum laude nominis sui in omnibus variantis fortunée vicissitudinibus praestitit et praesentavit, ac etiam in posterum eandem fidem ex animi constantia praestituram certo confidamus, valde dignum et justum censemus, eandem dominam speciali aliquo principalis munificentiae nostrae symbolo prosequi ; totales igitur et integras possessiones FelEnied unacum domo et curia nobilitari ibidem, per nos alia possessione nostra Rokzin appellata in comitatu de Zarand existente, a generoso domino Stephano Petneházi comité ejusdem comitatus de Zarand, arcis et praesidii nostri Borosjeneiensis capitaneo, concambiali permutatione consecutam, ac totalem pariter et integram possessionem Diomal vocitatam, omnino in comitatu Albensi Transsilvaniae existentes, ab altero generoso Stephano Kovaczioczi aulae nostrae familiari titulo concambialis permutationis collationis alterius possessionis nostrae Thelek appelatae in comitatu Thordensi existentis, mediantibus quibusdam mutuis fassionibus superinde editis aquisitam, item totales et integras portiones possessionarias in oppido Szaz-Regen, Magyar-Regen et possessione Radnothfaya in comitatu Thordensi existentibus habitas, bona