Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)

datorum nostrorum executoribus nobis dilectis, salutem et favorem nostrum. Quamquam innumerabilia reperiantur in rerum universitate dei optimi maximi opera, materiam lau­dis atque glorias ejusdem amplificandas, disertissimis qui­busque scriptoribus et oratoribus administrantia, ea tamen procul omni dubio primum honoris et excellentis dignitatis locum mérito sibi vendicant, quae et immediate deum ipsum omnium conditorem et supremum artificem authorem. nacti sunt; et in eum finem quo glorias ipsius ineffabilis perpetua in his terris propago cursum, fluxum, et in dies incrementum, viresqe indesinentes, asternis • temporibus dum sol ac reliqua lumina coelestia terram terrenosque aspicient, nexu indissolubili sibi assumant ; ejus esse generis sacro sancti matrimonii fata­lem et divinitus institutam compaginem, res ipsa clarissime testatur; nam et immediate authorem deum ipsum universi conditorem habet, et quidem eo tempore quo post perfectam et absolutam rerum ex nihilo creatarum sapientissimo ordine dispositionem, formarum et figurarum ex aspectu fluxioneque invisibilium spirituum in visibilibus corporibus effigurationem, quasi totius anteacti operis colophonem, supra omnes crea­turas magis admirabilem, marem in primis, postea ex ejus latere foeminam creavit; quorum fatalis et religiosa copula quo firmiore nexu cohasreret, ex proprissimo suo deus ipse affectu, qui est amor et verissima charitas, taciturn gratias suas incitamentum et perpetuam erga invicem propensionem in­spirando, firmissimo vinculo eos connectere conglutinareque decernens, ac nunquam sine fatali benedictione, quicunque nomine ipsius sánete invocato nec alus frivolis causis inter­venientibus se se conjungunt , firmandum ratificandumque voluit; atque hie est fons ac scaturigo indeficiens, gloriam numinis divini in terris successivis semper temporibus reco­lens, hie torrens omnem amoenitatem totius universitatis superans, humanas societatis perpetua conservatrix, floren­tissimarum rerum publicarum altrix, ecclesiarum scholarum civitatum oppidorum villarum propagatrix, marium cum foe­minis ex prasscripto divino justa legitimaque conjunctio, quas tantum invicem debent, tanto vinculo ex necessitate cohas­rent, ut omnes amores omnes charitates naturae ipsius in­stinctu superat facile et ex necessitate. Quare nos et hujusmodi

Next

/
Oldalképek
Tartalom