Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)
XXV. A leleszi convenu előtt Károlyi Lőrincz vallja, hogy vezendi és csomakozi birtokrészeit Károlyi Lászlótól megváltván, ezek helyett csanálosi birtokát vetette neki zálogba. 1499. jul. 27. Nos conventus ecclesie sancte crucis de Lelez memorie commendamus, quod nobilis Laurencius de Karol coram nobis personaliter constitutus, sponte et libère est confessus in hune modum, quod licet totales porciones possessionarie eiusdem in possessionibus Wezend et Chomokaz vocatis in comitatu Zathmariensi existentibus habite apud manus Ladislai de dicta Karol in centum et quadraginta duobus florenis auri, mediantibus certis literis impignoraticiis superinde confectis titulo pignoris habite fuerint et tente, tamen quia idem Ladislaus de Karol salutis sue non immemor dictos quadraginta duos florenos auri remisisset eidem Laurencio et reindulsisset, dictas autem porciones possessionarias apud manus suas pro dictis centum florenis relictas in sortem impignoracionis totális porcionis possessionarie ipsius Laurencii in possessione Chanalos vocata in dicto comitatu existenti habite remisisset eidem et resignasset, ob hoc ipse Laurencius de Karol dictam totalem porcionem suam possessionariam in dicta possessione Chanalos habitam, simul cum cunctis proventibus utilitatibusque et pertinenciis quibuslibet, terris utputa arabilibus cultis et incultis, agris pratis pascuis fenetis silvis nemoribus rubetis aquis, generaliter vero quorumlibet proventuum et pertinenciarum utilitatum quovis nominis vocabulo vocitatarum ad eandem porcionem possessionariam de iure ab antiquo spectancium et pertinere debencium integritatibus, prefato Ladislao de Karol in et pro dictis centum florenis auri pignori obligasset et impignorasset, imo pignori obligavit et impignoravit coram nobis tali modo, ut dum et quandocunque ipse Laurencius de Karol prescriptam porcionem possessionariam ab eodem Ladislao de Karol redimere vellet et val eret, extunc redimendi habeat facultatem, idemque Ladislaus de Karol premissis centum florenis auri, rerum estimacione quarumlibet