Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)
CCLXXXIII. Emészt főherczeg levele Illésházy Istvánhoz, a szento-yöro-yi uradalomhoz tartozó királyi erdőknek és vadászterűleteknek a Mérey família ellen való megoltalmazása ügyében. Bécs, 1590. sept. 10. Ernestus dei gratia archidux Austriae, dux Burgundiáé, comes Tyrolis etc. Magnifiée nobis sincère dilecte ! Quando quidem post defectum seminis comitum de Sancto Georgio et Bozin castellum Eberhard, quod modo prae manibus familiae Merey habetur, cum certis quibusdam portionibus possessionariis foemineo sexui pro jure quartalitio per fiscum regjum ex bonis Sancti Georgii excisum est, nonnullae autem silvas in territorio praedictarum possessionum ab antiquo, viventibus etiam comitibus praelibatis, prohibitae et pro venatione servatae et ad castrum Sancti Georgii custoditae, neque tempore talis excisionis quartalitii divisae, sed in priori sUitu pro venatione prohibitae relictae sunt, quarum prima Teökes, item quatuor silvas seu insulae in territorio pagi Pruk , tertia Akarás-Erdeje hoc tempore dicta, quarta Panholcz nuncupatur. Tnformamur autem dictam familiam Mereyanam cui quarta solum pars de jure cedere deberet, hanc limitationem et excisionem transgressam esse atque silvas praedictas non modo ad proprios suos usus et colonorum quoque suorum convertere, sed etiam aliis extraneis utendas concedere atque continue et indifferenter in toto libère possidere et succidi facere, ita ut jam non sine damno castri suas majestatis Sancti Georgii in extremam desolationem silvas ipsas venatoriae devenisse dicantur. Cum autem sacra caesarea regiaque majestas dominus et fráter noster observandissimus praelibatum castrum suum Sancti Georgii silvis suis venatoriis privatum iri nolit, easque a vastatione illa liberandas, et in illis jus suum seu fisçi sui regii vendicandum clementer velit, de clementi suae majestatis imperatoriae voluntate commisimus caméras suae majestatis hungaricae, ut illa adhibitis penes se certis quibusdam ejus rei peritis nobilibus viris item et vici-