Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)
concernere etiam in futurum qupquo modo posset negotium, oneribus et quibusvis gravaminibus in se se receptis levatis et assumptis, matúra prius et bene digesta intra se se deliberatione praehabita, sponte et libère oraculo vivae vocis ipsorum coram nobis fassi sunt pariter et retulerunt in hunc modum, quod licet superioribus temporibus et annis inter praefatos Michaelem Karoly et dominam Barbarám Kwn relictam antelati quondam Georgii Karoly protunc tutricem naturalem et legitimam nobilium quondam puerorum Petri et Stephani filiorum suorum ex praefato quondam Georgio Karoly alias domino et marito suo progenitorum protunc superstitum, veluti actores ab una, parte siquidem ex altéra egregios quondam Ladislaum et Stephanum Kwn de praedicta Rosal filios egregii olim alterius Ladislai Kwn ex quondam domina Anna Karoly alias consorte sua filia vero antelati olim Ladislai Karoly progenitos adtunc adhuc in humanis agentes, ut in causam attractos, ratione et praetextu universarum illarum rerum et bonorum mobilium jamfati quondam Petri Karoly patris antelati Michaelis Karoly, dictorum vero quondam Petri et Stephani Karoly avi, aurearum videlicet et argentearum, pecuniarum paratarum, vestium ac aliorum clenodiorum et supellectilium domus, item pecorum et pecudum, aliarumque rerum allodialium, in toto ad summám viginti quatuor millium florenorum se extendentium, necnon literarum et literalium instrumentorum factum bonorum et jurium possessionariorum antelati quondam Petri Karoly, portionum nempe possessionariarum in oppido Karol, ac possessionibus Bobald, Wezend, Mezeopettry, Chomakaz, Wada, Chanalos, Kaplyan, Olchwa, Apathy, Chazlo et Saar in dicto Zathmariensi, item Keokenesd, Thomaswarallya in de Wgocha, necnon Kawas et Hathwan in Zolnok mediocri, Naghmwsay in de Beregh, et Gemse in de Zabolch praedicto, ac Porozlo vocatis in Hewesiensi comitatibus existentibus habitarum tangentium et concernentium, necnon proventuum et redituum eorum bonorum certis annis perceptorum, exceptis tamen illis quae per egregium quondam Dominicum Kwn jamfatis Michaeli Karoly et quondam Georgio similiter Karoly restitutae fuissent, quae scilicet primo ad manus et in potestatem ejusdem quondam Dominici Kwn, post mortem vero ejusdem