Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)
CCLXIV. Báthory Zsigmond erdélyi vajda, Károlyi Mihályt Közép-Szolnok megyében fekvő kávást és hatvani birtokaiban új adomány czímén megerősíti. Gyula-Fehérvár, 1588. május 8. Nos Sigismundus Báthory de Somlio vajvoda Transsilvaniae et siculorum comes etc. memóriáé commendamus tenoré praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos cum ad nonnullorum dominorum consiliariorum nostrorum nobis pro parte egregii Michaelis de Karoly factam intercessionem', tum vero attentis ejt consideratis fidelitate et fidelibus servitiis praefati Michaelis Karoly, quae ipse huic regno ac nobis quoque pro locorum et temporum varietate in futurum exhibiturus et impensurus est, totales et intégras portiones suas possessionarias in possessionibus Kawas et Hatwan in comitatu Zolnok mediocri existentibus habitas, in quarum quieto et pacifico dominio majores et progenitores ipsius perstitissent, ac ipse quoque ad praesens persistere, literis solummodo et literalibus instruments superinde necessariis destitutus esse perhibetur, totum item et omne jus regium si quod in dictis portionibus possessionariis etiam aliter qualitercunque existeret, aut eaedem et idem nostram ex quibuscunque causis viis módis et rationibus concernèrent collationem, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris pratis pascuis campis foenetis silvis nemoribus montibus vallibus vineis vinearumque promontoriis, aquis fiuviis piscinis piscaturis aquarumque decursibus, molendinis et eorumdem locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, ad easdem et idem de jure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, sub suis veris métis et antiquis limitibus existentibus, praemissisque sic ut praefertur stantibus et se habentibus, memorato Michaeli Karoly ipsiusque heredibus et posteritatibus universis, novae nostrae donationis