Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)

quorumlibet ignobilium sales vehentibus singulum unum sal et denarios quatuor, ferrum autem vehentibus similiter unum ferrum et denarios quatuor, fruges autem et id genus alia vehentibus denarios quatuor, ab équité uno denarium, et pedite obellum unum exigere valeant atque possint, absque tamen praejudicio teloniorum et tributorum aliorum, et ita, quod praefati Martinus et Petrus Wetessy de Mezeotherem necnon Joannes et Ladislaus ac Caspar et Sigismundus simi­liter Wetessy de dicta Mezeotherem ipsorumque heredes et posteritates universae dictum locum coenosum pontibus et aggeribus perpetuis semper temporibus augere debeant et teneantur; alioquin praesentem nostram annuentiam eisdem minime volumus suffragari ; imo annuimus et concedimus praesentium per vigorem. Quocirca vos singulos et universos mercatores negotiatores ac alios quoslibet viatores homines per praesentes affidamus assecuramus et certificamus, quate­nus ad dictos pontes in praefato loco coenoso exstructos cum rébus et bonis vestris venalibus libère veniatis, et praescri­ptum telonium et tributum per nos in praefata possessione concessum persolvatis, persolutisque ubique juxta morém et consvetudinem approbatam in aliis tributis observari solitam justis vestris teloniis et tributis, redeatis iterum ad propria vei alia quae malueritis loca,, sub nostra protectione et tutela speciali. Et hoc volumus per fora et alia publica loca palám facere proclamari. Praesentes vero secreto sigillo nostro quo ut rex Hungáriáé utimur impendenti communiri fecimus ; post earum lecturam semper reddi jubemus praesentanti. Dátum in arce nostra regia Posoniensi, décima nona die mensis Februarii, anno domini Millesimo quingentesimo octogesimo secundo ; regnorum nostrorum romani septimo, Hungáriáé et aliorum decimo, Bohemiae vero anno similiter septimo. Rudolphus electus Colocensis ac m. pr. episcopus Jauriensis m. pr. A hajtáson alul: 1583. feria sexta proxima ante do­minicain Invocavit, in possessione Domahida, loco videlicet et die sedis nostrae jucliciariae comitatus Zathmariensis, prae­sentes literae donationales exhibitae praesentatae et publicatas sunt. Gabriel Wassallyay juratus nótárius sedis judiciariae co-

Next

/
Oldalképek
Tartalom