Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)
castella miitima per diversas personas pro se ipsis occupata sunt ; nunc vero serenitati vestrae domino meo clementissimo humillime exhibeo copiam privilegiorum serenissimorum condam principum et dominorum piae recordationis domini Wladislai et domini Ludovici regum Hungáriáé, ex quibus manifeste elicitur in ipsis bonis et juribus possessionariis, pertinentiis scilicet dictae arcis dirutae Anyawar vocatae praefatam conjugem meam optimum et manifestum jus habere, nam uxor mea est ex filia Francisci condam Bodo progenita. Proinde serenitati vestrae domino meo clementissimo humillime supplico, dignetur vestra serenitas literas vestras pneceptorias patentes ad spectabiles ac magnificos dominos Georgium comitem a Zrynio et Andreám Teifel, partium regni ultradanubianarum ac praesidii Kanisiensis et Jauriensis moderno futurisque supremis, tum etiam egregiis Ladislao Mayteni Papensis, Ferdinando Zamaria de Speciakasa Wezprimiensis, Francisco Kapra Komariensis, Stephano Pesky Tihoniensis, Joanni Bornemiza Palotensis modernis et futuris capitaneis sonantes clementissime dari jubere, tenoreque earumdem eisdem firmissime demandare, ut praescripta bona et jura possessionaria, totales videlicet praescriptae arcis dirutae Anyawar vocatae pertinentias, si quas ex illis apud se se et in manibus suis haberent, eas dictae conjugi meae, vero scilicet heredi eorumdem bonorum restituere, reliquas autem de manibus aliorum violentorum sub ipsorum capitaneatu existentium manibus módis omnibus eximere, eidemque consorti meae reddi et restitui facere, atque eandem in dominio eorumdem bonorum tueri defendere ac módis omnibus conservare debeant et teneantur. Clementissimum serenitatis vestrae humillime exspecto responsum. Serenitatis vestrae fidelis et humillimus servitor Michael Serieny m. pr. Kivül: Humillima supplicatio Michaelis Serieny capitanei militum hungarorum Cassoviensium. Papíron; az egész Serényi Mihály keze írása. A levél külsején közeikorú kézzel: A mandátumról az anyavarj jozagal ; ezt Posonba most is inditanj kel igenis. — Fasc. 1. nro. 31.