Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)

potestatis plenitudine et gratia speciali exemptos, in ccetum et numerum verorum regni nostri Hungáriáé et partium ei subjectarum nobilium duximus cooptandos annumerandos et adscribendos ; annuentes et ex certa nostra scientia ani mo­que deliberato concedentes, ut iidem a modo in posterum perpetuis temporibus omnibus illis privilegiis libertatibus juri­bus preerogativis et immunitatibus quibus ceteri veri regni nostri Hungáriáé nobiles hactenus quomodolibet de jure vel consvetudine usi sunt et gavisi, uti frui et gaudere possint et valeant, heredesque et posteritates ipsorum utriusque se­xus universae valeant atque possint. In cujus quidem nostrae erga ipsos exhibitae gratiae et clementiee testimonium verae­que nobilitatis signum haec arma sive nobilitatis insignia : scutum videlicet militare coelestini et fulvi coloris, cujus imam partém campus viridis occupât, super quem miles christianus dextra manu gladium nudum in modum minantis tenens cum turca dimicare ac eundem turcam fugasse conspicitur ; scuto galeam appositam militarem clausam, et supra eam coronam auream, ex eaque militem dimidiatum priori similem, e sum­mitate galeae laciniis coelestini fulvi et rubei coloris hinc inde defíuentibus scutumque ipsum exornantibus eminentem ; prout ea in capite praesentium literarum nostrarum pictoris manu et artificio propriis suis coloribus recte depicta esse cernun­tur, — eidem Martino Balasdeak ac per eum dictis fratribus consangvineis et affinibus suis, ipsiusque ac eorumdem here­dibus et posteritatibus utriusque sexus universis, gratiose danda duximus et conferenda; decernentes et ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut ipsi a modo in posterum futuris semper temporibus eadem arma seu nobili­tatis insignia more aliorum regni nostri Hungáriáé nobilium sub his juribus praerogativis indultis libertatibus immunitati­bus quibus iidem vel natura vel ex consvetudine utuntur, ubique in praeliis certaminibus hastiludiis torneamentis duellis monomachiis, aliisque omnibus et quibusvis exercitiis milita­ribus et nobilitaribus, necnon sigillis velis cortinis annulis vexillis clypeis tentoriis domibus, generaliter vero in qua­rumlibet rerum et expeditionum generibus, sub merae et sin­cerae nobilitatis titulo, quo eos ac heredes eorum utriusque sexus universos ab omnibus, cujuscunque status dignitatis

Next

/
Oldalképek
Tartalom