Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)

Ladislai Lancz, quilibet autem ipsorum aliorum eciam quorum­libet fratrum et consangvineorum suorum quos infrascri­ptum tangeret negocium, ad eadem infrascripta inviolabiliter observanda in se assumpmendo, primum per ipsos Johannem de Karol ac dominam Annám confessum extitit pariter et relatum in hunc modum, quod licet directe et coequales me­dietates totalium possessionum Homok in Zathmariensi ac Halmy in de Wgocha, necnon totális possessio Saar vocata prefati condam Johannis de Charnawada in dicto Zathmariensi comitatibus existencium adiacentes, apud manus prefati con­dam Ladislai Lancz et per consequens ipsorum Johannis de Karol et domine Anne vigoribus certarum literarum impi­gnoraticiarum honorabilis conventus ecclesie de Zenth-Jogh superinde confectarum, in et pro centum et sexaginta octo florenis auri puri titulo pignoris obligáté fuerint et tente, tamen quia prefatus Egidius de Charnawada in quem mortuo prefato condam Johanne de Charnawada universa bona et iura possessionaria eiusdem condam Johannis (iure) devolu­torio sunt condescensa, de et super eisdem centum et sexa­ginta octo florenis auri puri eisdem Johanni de Karol ac domine Anne plenam et omnimodam impendisset satisfaccio­nem, ob hoc ipsi Johannes de Karol ac domina Anna super huiusmodi solucione et satisfaccione sufficienter contenu, eundem Egidium de Charnawada de et super eisdem centum et sexaginta octo florenis auri puri necnon solucione et satisfaccione eorumdem quitum reddidissent et commisissent expeditum, imo quitum reddiderunt et expeditum commiserunt nostro in conspectu, tali obiigaminis vinculo per ipsum Egi­dium de Charnawada adiecto mediante, quod si temporum in processu aliquipiam hominum prefatos Johannem de Karol ac dominam Annám vel dictos fratres eiusdem Johannis racione et pretextu prefate possessionis Saar litis ordine et aggravare pretenderint, extunc ipse Egidius de Charna­wada in propriis suis expensis fatigiisque et laboribus con­tra inquietatores penes eosdem Johannem de Karol ac dominam Annám et dictos fratres eiusdem Johannis astare et hu as sufferre, nihilominus si quod onus exhinc contra eundem Johannem de Karol et dominam Annám vel dictos (fratres eiusdem) Johannis iure mediante eliceretur,

Next

/
Oldalképek
Tartalom