Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)

Nicolai Boczkay in possessionibus Zepes, Ebes, Zowath et praedio Pacz in Bihoriensi, ac Zobozlo, Gywlay, Karas, Abran in Zabolcz, Karad in Zempliniensi et Zalka in Zathmariensi comitatibus existentibus habitas, item universas vineas ejus­dem in promontorio possessionum Bewnye et Tolczwa in dicto comitatu Zempliniensi existentium adjacentes, quae ex eo quod ipse Nicolaus Boczkay posthabita fidelitate sua fa­ctioni germanicee adhaesisse, et partes ejus totis viribus fovisse atque etiam nunc fovere, et per hoc in notam perpétuas in­fidelitatis incurrisse dinoscitur, ad nos consequenterque colla­tionem nostram regiam juxta antiquam et approbatam dicti regni nostri Hungáriáé consvetudinem atque legem rite et légitime devolutae esse perhibentur et redactae, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris sci­licet arabilibus cultis et incultis, agris pratis pascuis campis foenetis silvis nemoribus montibus vallibus vineis, vinearum promontoriis, aquis fiuviis piscinis piscaturis, aquarum decur­sibus, molendinis et eorumdem locis, generaliter vero quarum­libet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis, ad easdem portiones possessiona­rias et vineas de jure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, sub suis veris metis existentibus, memorato Joanni Zakoly, alteri Joanni Dorozlay et Laurentio Ebesy, ipsorumque heredibus et posteritatibus universis dedimus donavimus et contulimus, imo damus donamus et conferimus jure perpetuo et irrevocabiliter tenendas possidendas pariter et habendas, salvo jure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio lite­rarum ; quas in formám privilegii nostri redigi faciemus dum nobis in specie fuerint reportatae. Dátum in oppido nostro Thorda, vigesimo die Április, anno domini Millesimo quin­gentesimo sexagesimo primo. Joannes electus rex Michael Chyaky m. pr. cancellarius m. pr. Papíron, kettősen hajtott ívre írva, alul vörös viaszba nyomott pecsét maradványaival. Lad. 30. nro. 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom