Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)
audito Stephanus Ledeczy de Bwda pro prelibata domina Katherina in causam attracta cum procuratoriis literi s capituli ecclesie Waradiensis nostram exsurgendo (in) presenciam, respondit ex adverso, quomodo ipsa domina Katherina prescriptas dotem et res parafernales suas a prefato actore tollere et levare, easdemque porciones possessionarias dicti condam Johannis de Chornawoda eidem actori remittere et resignare minime vellet, ex eo, quia ipsa domina Katherina vitám suam in viduitatis condicione ac sub nomine et titulo prefati condam Johannis defuncti domini et mariti sui esse et existere vellet, tum quia prefatus condam Johannes certas ex eisdem porcionibus suis possessionariis, puta possessionem Saar vocatam, totales ac directas medietates possessionum Homok in Zathmariensi et Halmy nuncupatarum in de Wgocha comitatibus existencium adiacentes egregio condam Ladislao Lancz de Karol patri ipsius domine Katherine in certa summa pecuniarum titulo pignoris obligasset ; et in huius documentum quod eadem possessio et porciones possessionarie dicto condam Ladislao Lancz titulo pignoris modo premisso obligata esset et haberentur, idem procurator dicte domine Katherine in causam attracte in persona eiusdem literas conventus ecclesie de Zenthiogh fassionales impignoraticias feria sexta proxima post festum Omnium Sanctorum in anno domini Millesimo quadringentesimo octogesimo quinto patenter emanatas nobis presentavit déclarantes, quod prefatus Johannes filius condam Dominici de Chornawoda coram ipso conventu personaliter constitutus, fuisset confessus in hunc modum, quomodo ipse pro quibusdam suis necessitatibus sublevandis totalem possessionem suam Saar vocatam necnon porciones suas utputa directas medietates possessionum Homok in Zathmariensi et Halmy nuncupatarum in de Wgocha comitatibus existencium habitas, simul cum cunctis proventibus utilitatibusque et pertinenciis quibuslibet ad easdem rite et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, prelibato Ladislao Lancz de Karol in centum et sexaginta fiorenis auri puri, uti eidem conventui dictum extitisset plene receptis ab eodem et levatis, infra tempus redempcionis earumdem, sub expeditoria caucione in se assumpta, pignori duxisset obligandas ; in quarum contrarium