Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)

bus absolutos reddidimus reddimusque et committimus pre­sencium per vigorem, harum nostrarum vigore sigillique no­stri munimine roboratarum mediante. Dátum in oppido Karol predicto, in dominica Ramispalmarum, anno domini Millesimo quingentesimo quadragesimo. Papíron, alul gyűrűs pecséttel. Lad. 2. nro. 333. CXXXIII. Verbőczy István kanczellár levele Pest vármegyéhez, melyben néhai Kenderesy Mihály Özvegye és fiai részére minden peres ügyeikben halasztást parancsol. Buda, 1340. apr. 4. Stephanus de Werbewcz summus cancellarius serenissimi principis et domini domini Johannis dei gracia Hungarie Dal­macie Croacie etc. régis ac in presenti absencia sue maiesta­tis locumtenens eiusdem, egregiis ac nobilibus iudicibus et universitati nobilium comitatus Pesthiensis salutem et favo­r'em. Quoniam maiestas predicti domini nostri clementissimi universas -et quaslibet causas omnium servitorum suorum nunc cum sua maiestate constitutorum atque eciam de cetero suam maiestatem sequencium generaliter distulit et prorogavit ; in­telligimus autem nonnullos ex vobis esse, qui non curata huiusmodi prorogacione prefati domini nostri regis, generosam dominam Catharinam relictam, ac Benedictum et Laurencium filios egregii condam Michaelis Kenderessy de Gyaal in cau­sam convenire vellent ; et quia memorata domina Catharina in bonis prefati olim Michaelis Kenderessy domini et mariti sui premortui prêter dotal icium suum nil iuris habere dino­scitur, prefati vero filii sui in quos bona illa condescensa sunt, nunc cum maiestate regia personaliter sunt constituti, requi­rimus itaque vos, et nihilominus authoritate et in persona regia qua fungimur, vobis firmiter iniungimus, quatinus acce­ptis presentibus, infra felicem prefati domini nostri regis Bu­dám huc regressum, nullus omnino vestrum antefatam domi­nam Catharinam relictam, ac antefatos Benedictum et Lau-

Next

/
Oldalképek
Tartalom