Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)
Inarch et Michaelis Raday de eadem Inarch fratris sui, quod licet ipsi exponentes iuxta contenta generális decreti regni nostri ex parte quorumdam providorum Barnabe Kelemen et Michaelis similiter Kelemen iobagionum ipsorum in porcione eorum possessionaria in possessione Dab vocata in eodem Albensi sedis Solth existenti habita commorancium, de et super quibusvis causis et negociis, omnibus contra eosdem iobagiones eorum agentibus et querulantibus débite iusticie complementum omnimodamque satisfaccionem impendere presto sint et parati, tamen vos nuper commisissetis eisdem exponentibus, ut nisi ipsi prefatos iobagiones eorum coram vobis ad standum iuri et iudicio statuèrent, bona ipsorum depredari facere velletis, in maximum damnum iuriumque et libertatum eorum derogamen manifestum ; cum tamen iidem iobagiones eorum prêter vos nullos haberent actores seu contra eos agentes, quod si haberent contra eosdem quospiam litigantes presto essent coram dominis ipsorum terrestribus iuri astare et ad plénum respondere; cum autem vos causa in premissa iudices et actores sitis, et in presenciis talium iudicum non sit tutum cuiquam litigare, accepta supplicacione pro parte eorumdem nobis superinde porrecta, mandamus fidelitati vestre harum série firmiter, quatinus acceptis presentibus, et rébus sic stantibus, prenominatos iobagiones dictorum exponencium ad standum coram vobis iuri et iudicio minime compellatis neque persequi permittatis, nec eciam bona ipsorum exponencium prenotata ob id depredari facere aut ipsos aliquibus indebitis iniuriis et comminacionibus afficiatis ; si quispiam autem adversus eosdem iobagiones ipsorum quidquid accionis seu cause habuerit, iidem exponentes iuxta contenta generális decreti regni nostri ex parte eorumdem omnibus contra eosdem agentibus iudicium et iusticiam paratos se offerunt impendere ; nam alias certi sitis, quod nos ipsos exponentes seu iobagiones ipsorum prenotatos per vos aut vestrum alterum nullo pacto volumus sic indebite in iuribus ipsorum opprimi ; aliud ergo non facturi ; presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Bude, feria quinta proxima ante festum Epiphaniarum domini, anno eiusdem Millesimo quingentesimo vigesimo primo. Papíron, alul vörös viaszba nyomott pecsét maradványaival. Lad. 63. nro. 18.