Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)
in locisque dictorum signorum metalium per ipsos in causam attractos demonstrátorain metas apparentes cumulando et sub cursibus ipsarum easdem duas terras contenciosas iamtactis possessionibus Hwzywpaly Monostorospaly et Bagos adiungendo, eisdem in causam attractis parciumque heredibus quibuslibet statuât et committat in perpetuum tenendas et habendas, contradiccione ipsarum parcium et aliorum quorumlibet non obstante ; annuimus eciam ut in casu quo forsitan aliquis ipsorum filiorum Myke premissa iuramenta deponere nollet, tune aly huiusmodi iuramenta expediré valeant atque possint ; quia autem ipsa iuramentalis deposicio multa verba in se continet ; ideo committimus ut testimonium memorati capituli pro parte dictorum actorum deputatum aut ipse homo noster formám huiusmodi iuramenti dictis actoribus paulatim et serióse dicere et referre teneantur ; et post hec ipsius iuramentalis deposicionis seriem cum proprys et possessionum coniurancium nominibus ad octavas festi beati Georgy martiris similiter nunc venturas per partes in Uteris sepetacti capituli nobis volumus reportari. Datum in Vissegrad, quadragesimo die octavarum festi beati Michaelis archangeli predictarum, anno domini Millesimo quadringentesimo quinto décimo. K i V ü 1 : Pro Mathia Benedicto et Ladislao filys Myke de Perch contra Ladislaum filium Chyre de Almus et alios infrascriptos, per eosdem filios Myke in faciebus terrarum litigiosarum intrascriptarum, primo octavo die diei medy Quadragesime feria scilicet quarta vigésimo uno se, et secundo die ipsius octavi diei nono se nobilibus modo intrascripto deponendis (így) memorialis, ad octavas festi beati Georgy martiris ad iudicem. Papíron, zárlatán pecsét nyomaival. Az oklevél hátán régi írással: Waratli captalan lewcle, Perc 1st wan keioan határ lewelet jozagarol, erre h itta perre Lantot es kez tudomanra vettek. Fasc. 8. nro. 6.