Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)
veniens in nostri presenciam venerabilis vir dominus Thomas prepositus et canonicus ecclesie Waradiensis, exhibuit et produxit coram nobis quasdam literas venerabilis viri domini Philippi condam vicary domini Demetry episcopi adiudicatorias, cuiusdam quarte puellaris nobilis domine Anne filie videlicet condam nobilis viri Laurency de Zepplak, quarum tenor sequitur et est talis: Nos Philippus stb. (I. Fülöp prépostnak 1354. évi mart. 29-én kelt ítéletét I. köt. 142. sz. a.) Et quia idem dominus Thomas prejjositus eiusdem domine Anne se successorem et heredem esse dicit et pretendit, talem videlicet, in quem nunc bona eiusdem domine de iure devolvenda sunt, petivit ut easdem literas sentencionales exsequi dignaremur; ideo nos iure exigente pro exsequendum eisdem (így) hominem nostrum videlicet studiosum virum Johannem de Pankatha transmisimus, mandantes et committentes eidem, ut convocatis nobilibus viris Ladislao filio Johannis de Charna, Michaele et Nicoiao filys Michaelis de Bors in quos dicte possessiones et porciones possessionarie de quibus ipsa quarta est ut premittitur adiudicata et extradari decreta, sunt devolute, ac convicinis nobilibus et alys, ad facies dictarum possessionum et porcionum possessionariarum accedat cum eisdem, ibique sólito more et iuxta regni consvetudinem dictam quartam puellarem de eisdem emensuari (így) faciat et mensuratam debeat extradare, dantes eidem auctoritatem eosdem nobiles scilicet Ladislaum Michaelem et Nicolaum aut aliquem vel aliquos eorum si in aliquo huic nostre exsecucioni se de iure aut de facto opponere valent aut possent, coram nobis ad terminum competentem ad reddendum racionem sue opposicionis citandi et evocandi. Datum Waradini, feria sexta próxima post festum Natalis Domini, anno eiusdem Millesimo quadringentesimo quarto décimo. Ugyancsak László kanonoknak 1415. évi január 9-én „feria quarta próxima post festum Epipkaniarum domini" a perbe idézett birtokosok „nobiles vocati" részére kiadott hiteles átiratából. Papíron, a szöveg alatt zöld viaszba nyomott kis kerek pecsét nyomaival. Az oklevél hátán később kori kézzel: Lazlyo tojharjws lewelje Jalijo Martj on es Cjomakjozj Peter peri feljol lejan negjedrjul. Miscell. nro. 14. II. köt. 2