Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)
CCC. /. Mátyás király Károlyi Lancz Lászlónak és atyjafiainak, károlyi birtokukon évenkint kétszer tartandó sokadalomra privilégiumot ad. Buda, 1482. mart. 13. de commissione propria domini regis. Nos Mathias dei gracia rex Hungarie Bohemie etc. memorie commendamus tenoré presencium significantes quibus expedit universis, quod nos turn attends et consideratis fidelitate et fidelium serviciorum gratuitis meritis fidelium nostrorum egregiorum Ladislai Lancz dicti de Karol ac Andree et Johannis fratrum suorum per eos primum sacre huius regni nostri Hungarie corone deindeque maiestati nostre iuxta ipsorum possibilitatis exigenciam exhibitis et impensis, tum vero pro utilitate et cómodo incolarum oppidi ipsorum Karol prescript, ad ipsum oppidum nundinas liberas seu forum annuale liberum, in singulis festivitatibus Exaltacionis sánete crucis ac in dominica.Oculi, alysque diebus ipsas festivitates precedentibus et sequentibus ad id scilicet necessario aptis et sufficientibus, omni anno sub hysdem libertatibus et prerogativis quibus nundine seu fora annualia aliarum liberarum civitatum seu villarum celebrantur, perpétue celebrari duximus annuendum et concedendum, imo annuimus et concedimus presencium per vigorem, absque tarnen preiudicio nundinarum seu fororum annualium aliorum quorumcunque ; quocirca vos universos et singulos mercatores institores et forenses homines atque viatores quoslibet serie presencium affidamus certificamusque et assecuramus, quatenus ad predictas nundinas seu forum annuale per nos in predicto oppido Karol modo premisso perpetué celebrari commissas et concessum, cum omnibus mercaneys rebusque et bonis vestris secure libere et sine omni pavore et formidine rerum et bonorum ac personarum vestrarum veniatis properetis et accedatis ; peractisque inibi cunctis negociacionibus vestris, ad propria vel alia que malueritis loca redeatis, salvis semper rebus et bonis vestris atque personis sub nostra proteccione et tutela speciali ; et hec volumus per fora et alia loca publica