Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

metaneis earumdem universîs illic legitime convocatis et pre­sentibus accedendo, introducat eosdem Thomam prepositum Jacobum et Stephanum in dominium ipsarum statuatque eas­dem ipsis iure eis attinenti perpetuo possidendas si non fuerit contradictum, contradictores vero si qui fuerint, evocet ipsos contra memoratos Thomam prepositum Jacobum et Stepha­num nostram specialem in presenciam ad terminum compe­tentem racionem contradiccionis eorum reddituros, et post hec huiusmodi possessionarie introduccionis et statucionis seriem cum nominibus contradictorum et evocatorum si qui fuerint, terminoque assignato eidem nostre maiestatis speciali presen­cie fideliter rescribatis ; presentes quoque sigillo nostro maiori quo ut rex Hungarie utimur fecimus consignan. Datum in Wyssegrad, sabbato proximo post festum sacratissimi Corpo­ris Christi, anno eiusdem Millesimo quadringentesimo quarto décimo, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. vigésimo octavo, romanorum vero quarto. Nos igitur mandatis ipsius regie maiestatis obedire cupientes ut tenemur, unacum pre­fato Jako de Hodos homine suo regio unum ex nobis videlicet honorabilem virum dominum Dominicum custodem socium et concanonicum nostrum ad premissas introduccionem et statu­cionem faciendas nostro pro testimonio duximus destinandum, qui tandem exinde ad nos reversi nobis concorditer retule­runt, quod ipsi sabbato proximo ante festum beati Osvaldi regis proxime preteritum ad facies predictarum porcionis pos­sessionarie in dicta possessione Eradon habite et predy Ra­gald nominati vicinis et commetaneis earumdem universis inibi legitime convocatis et presentibus accedendo, prefatos dominum Thomam prepositum Jacobum et Stephanum in do­minium ipsarum introduxissent, easdemque ipsis iure eis atti­nenti cum omnibus earum utilitatibus et pertinencys quibus­libet nullo penitus contradictore apparente perpetuo statuis­sent possidendas, legitimis diebus et sufficientibus in faciebus earumdem permanendo. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes literas nostras privilegiales appensione sigilli nostri autentici munimine roboratas duximus conce­dendas. Datum quintodecimo die diei introduccionis et statu­cionis prenotatarum, anno domini supradicto ; presentibus ho­norabilibus viris dominis prefato Thoma prepósito, Ladislao

Next

/
Oldalképek
Tartalom